Publius Cornelius Scipio Africanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Cornelius Scipio Africanus Maior (natus anno 236, mortuus anno183 a.C.n.) dux in Secundo Bello Punico et vir rei publicae erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Publius Cornelius L.f. Scipio, consul anni 218, anno 211 in Hispania contra Poenos pugnans necatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Pugnis calamitosis Ticini et Trebiae et Cannarum interfuit. Roma victa ad Cannas ab Poenis, Lucius Caecilius Metellus et ceteri magistratus se dedere voluerunt, sed Scipio Senatum expugnavit et ferro eos iurare se rem publicam defendere impulit.

Anno post mortem patris sui, Scipio exercitui, quem Senatui placet ad Hispaniam anno 210 a.C.n. mittere praepositus est. Quamvis nondum ita adultus apud leges rei publicae esset ut exercitui imperaret, nobilem habitum ac studiosam eloquentiam habuit et una voce electus est. Tota Hispania ad meridiem Hiberi anno adventus Scipionis sub imperio Poenorum erat, sed tres duces Poeni Hasdrubal Barca, Mago, et Hasdrubal Gisco cum rebellions in Africa districti sunt et Hispaniae subvenire nequiverunt. Ita Scipio, egresso in ostio Hiberi, Carthaginem Novam, praetorium Hispaniensis Poenorum, deprehendit. Praedam opulentam ac commeatus et portum praestantem obtinuit. Ob benevolentiam Scipionis complures Hispani ad eum transiverunt.

Anno 209 a.C.n. Scipio Hasdrubalem ad Baeculam super Baetem repulit sed itineri Hasdrubalis versus Italiam obstare nequivit. Anno 206 tamen plenum dilectum Poenorum ad Ilipam pervicit, et Poeni copias ex Hispania deduxerunt.

In animo habens Carthaginem ipsam oppugnare, cum principibus Numidicanis Syphace Massinissaque coniunxit. Syphax autem posthac in matrimoniam Sophonisbam, filiam Hasdrubalis Gisconis, duxit et cum Scipione Massinissaque pugnavit. Rediens ad Hispaniam Scipio seditionem oppressit. Interea Mago in Italiam navigavit et Scipio, Gadibus captis ac occupatione Romana in Hispania firmata, anno 206 imperium tradidit et ex Hispania Romam decessit. Anno secundo omnium concessu consul electus est, provincia Sicilia sibi adsignata.

Hannibale hoc tempore in Calabria circumscripto, Romani bellum contra Africam transferre potuerunt. Fama Scipionis ei complures ex tota Italia evocatos traxit, nobiles antiqui autem, quibus elegantia luxuriosa illius displicuit, et qui Hannibalem omnino timuerunt, incursioni adversati sunt, veniam Scipioni ex Sicilia ad Africam trasmittere dantes, si Romae interfuerit. Principium anno 205 cultus deae Phrygiae Cybeles ac translatio simulacri eius ex Pessino Romam ad bendicendum incursionis nimirum existimationem plebis attigit. Legatione ad Siciliam mandato, cognitum est Scipionem exercitui classique bene armatis imperare, et iusso legati Scipio anno 204 ex Sicilia ad Uticam transivit. Interea Carthago cum Syphace, cuius impetus Scipionem ad exsolvendum obsidionis Uticae compellit, coniunxit, sed anno secundo tamen hic duos exercitus Numidicanos Poenosque pervicit. Quamvis exercitus Hannibalis numero superior esset, dux Poenus a Scipione ad Zamam 19 octobris anno 202 a.C.n. pervictus est. Hoc facto secundum Bellum Punicum finivit.

Scipio, quamvis immoderati postulationes nobilium antiquorum essent, in compositione Carthaginis clemens erat. Romam ubi agnomen Africanum datus est redivit, prudentiam autem honores maiores qui populus ei tribuere voluit recusare habet. Aliquamdiu tranquille vivebat et ad rem publicam non accedebat.

Anno 193 a.C.n. ad Africam ad altercationem inter Massinissam Poenosque decidendum missus est. Legatio defecit, forsan quod cogitatum est Hannibalem, nunc Antiocho Magno serviens, ad Carthaginem advenire ut copias versus Italiam colligeret. Bello contra Antiochum anno 190 ab Romanis indicto, Scipio et frater suus Lucius exercitui praepositi sunt, et eodem anno Antiochum ad Magnesiam vicerunt.

Redientes Romam anno 187, hostes Scipiones, ab Catone Maiore ducti, Lucium quod pecunias ab Antiocho acceptas intervertisset persecuti sunt. Cum Lucius tabulas suas pararet, Scipio eas cepit, convellit, et humum prostravit. Lucius in iudicium venit, damnatus et multatus est. Mox insimulatus est ipsum Scipionem ab Antiocho corruptus esse, sed plebs, victoriae ad Zamam reminiscens, eum versus Capitolinum ubi deos precatus est, ut Romae plures homines tam magnos quam Scipionem darent, secutus est. Tunc Scipio ad Liternum abscessit et ibi usque ad mortem suam anno 183 remansit.

Uxor sua Aemilia, filia consulis Lucii Aemilii Paulli, qui ad Cannas cecidit, unam filiam Corneliam Africanam, matrem Tiberii et Gaii Gracchi, peperit.

Scipio unus ex optimis maximisque ducibus Romanis erat. Nunquam victus est. Peritus et artis bellicae et rerum militarium, etiam copiis fidem facere potuit. Ut fama est, Hannibal, si Scipionem superare potuisset, se esse dux maior quam et Alexandrum Magum et Pyrrhum habuisset. Scipio homo ingeniosi animi erat. Graece scivit et in illa lingua commentarium vitae suae scripsit. Etiam orator decorus erat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]