Quintus Minucius Q.f. Thermus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Minucius Q.f. Thermus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 188 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Thermus anno 202 tribunus militum in Africa fuit, anno 201 tribunus plebis electus est. Anno 197 IIIvir ad colonias decucendas in Italia erat et anno 196 praetor in Hispania fuit atque postquam anno 195 in patriam rediit, triumphavit. Anno 193 una cum Lucio Cornelio L.f. Merula consulatum adeptus est et in Gallia Cisalpina imperio prorogato ad usque annum 191 contra Ligures certavit. Anno 189 una cum Quinto Minucio C.f. Rufo decemvir in orientem missus est, ut res Antiocho III victo in novam ordinem redigeret[1]. Anno 188, cum in exercitu Gnaei Manlii Vulsonis in patriam iter faceret, in Thracia necatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius, Historiae XXI 43,1; Titus Livius, Ab urbe condita XXXVIII 39,1


Antecessores:
P. Cornelius P.f. Scipio Africanus Maior II et Tiberius Sempronius Ti.f. Longus
Consul
193 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio L.f. Merula
Successores:
Lucius Quinctius T.f. Flaminius et Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus