Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus vel Asiagenes (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 184 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Frater eius clarus Publius Cornelius Scipio Africanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Legatus annis 207 - 202 a.C.n. expeditionibus fratris in Hispania, Africa Siciliaque interfuit. Anno 193 praetor Siciliam administravit. Anno 191 sub imperio Manii Acilii C.f. Glabrionis contra Antiochum III, Persidis Syriaeque regem certavit. Cum in Asiam advenisset, ad duo ferme milia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et iaculorum amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus cum paucis fugiens in Lydiam concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.

Anno 190 una cum Acilio consul electus imperium contra Antiochum ei traditum est[1]. Anno 189 Romam rediit atque anno 188 triumphavit. Postea anno 187 a.C.n. Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in carcerem duci coeptus. Anno 184 a censoribus Marco Porcio Catone et Lucio Valerio Flacco accusatus et ei equus publicus demptus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXVII 1,7-10


Antecessores:
Manius Acilius C.f. Glabrio et Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica
Consul
190 a.C.n.
cum
Gaio Laelio C.f.
Successores:
Gnaeus Manlius Vulso et M. Fulvius M.f. Nobilior