Scipionyx samniticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scipionyx samniticus
Scipionycis reliquiae
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Ordo: Saurischia
Subordo: Theropoda
Infraordo: Coelurosauria
Genus: Scipionyx
dal Sasso & Signore, 1998

Species: Scipionyx samniticus
dal Sasso & Signore, 1998

Scipionyx (-ycis = 'Scipionis unguis') samniticus (-i, m.) est dinosaurium coelurosaurium, quod Cretaceo medio, abhinc annorum 110 millione, Albano) habitabat, verisimile adulto duo metra longum, unum dimidiumque altum, 20 chiliogrammata ponderantem, 70 chiliometris horariis velocem esse.

Fossile ab Ioanne Todesco in calcaribus Pietrarojae (provincia Beneventana Campaniae) anno 1980 inventum est, quondam in Samnio, unde nomen capit, principio avis visum. Deinde, post decem annos, agnotum est Dinosaurii carnivori pullum esse.

Cyrus (Ciro), ut ab ephemeride quodam hebdomadali appellatus est, erat pullus modo exitus e nido et verisimile est in aquam cecidisse obiisseque. Eius reliquia in calcare lithographico petrefacta sunt et situs Pietrarojensis proprietatum gratia partes molles servaverunt, ut intestinum (unicum omnium dinosaurorum).

Scipionyx est primus dinosaurus in Italia inventus, et primus dinosauri pullus.

Interim in Museo Civili Historiae Naturalis Mediolanensi conservatur.


Avis Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!