Latinitas nondum censa

Gens Claudia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gens Claudia fuit praeclara gens Romana senatoria, partim patricia, partim plebeia. Conditor fuit Appius Claudius M.f. Sabinus Inregillensis, qui fuit dux Sabinorum (Attius Clausus a Sabinis vocatur) qui civis Romanus factus est ci. annum 500 a.C.n. Successores Appii Claudii in familias varias divisi sunt:

  • Claudii Nerones
  • Claudii Pulchri
  • Claudii Marcelli (plebei)

Gens Clodia fuit familia ex patricia gente Claudia in plebem anno 59 a.C.n., Caesare consule, adoptione translata.