Gaius Scribonius Curio (tribunus plebis 50 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Scribonius Curio (natus anno 90 a.C.n., mortuus anno 49 a.C.n.) fuit vir publicus militarisque. Quaestor et Tribunus plebis a populo creatus est. Propraetor Siciliae a C. Iulio Caesare factus est. In Africa ab regis Iubae exercitu interfectus est.[1]

De Iuventute[recensere | fontem recensere]

Curio multos iuvenesque amicos habuit et notus est Ciceronis. Unus ex amicis fuit Marcus Antonius, futurus triumvir. Cicero in oratione Philippica secunda contra Marcum Antonium dixit Curionem Antonium amatorem habuisse.[2] Vettius eques Curionem et alios de consilio capiendo de caede Caesaris accusavit. Accusatio plerumque non credita est et Curio non argutus est.

Cursus Honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 54, quaestor a populo creatus est. Anno 50, tribunus plebis a populo creatus est. Curio tribunus plebis in C. Iulium Caesarem orationem habuit, sed Caesar magnis muneribus eum socium sibi adsciuit.

Triumviratus et Bellum Civile[recensere | fontem recensere]

Curio tribunus plebis senatui legem de decessendo imperio a Pompeio et Caesare tulit ut bellum civile prohiberet. Lex a senatu probata erat sed consul C. Claudius Marcellus Pompeio ultimum imperium dedit ut rem publicam conservaret. Bello civili incepto, C. Iulius Caesar in Italiam iter fecit et multa oppida vicit. Curio propraetor a Caesare factus est et missus est in Siciliam ut copiam frumenti contineret. Postea in Africam navigavit ut cum Pompei exercitibus pugnarent.

Mors Curionis[recensere | fontem recensere]

Post suum adventum Curio cum Pompei exercitu a P. Attio Varo ducto proelium commisit. Exercitu Vari fugato Curio a suis militibus imperator appellatus est. Curio fugientem exercitum secutus est et urbem Uticam in quam Varus fugerat obsedit. Curio certior factus regem Iubam copias auxilio Varro misisse impetum in has copias facere constituit. Aciebus instructis et paucis militibus auxilio castris relictis, Curio ad exercitum festinavit. Saburra, dux exercitus, in insidam Curionem intraxit. Equites ante pedites et elephantes longe posuerat et iusserat eos adsimulare receptum. Simul atque copias Romanas viderunt, equites se recipere coeperunt. Curio credens hostes in numero paucos esse, defessos milites iter desinere iussit et cum CC (peditibus ac equitibus) equites hostium fugientes secutus est. Equites fugientes Curionem et suos ad Saburram et reliquum exercitum duxerunt. Curio circumventus ab hostibus pugnans interfectus est. Pedites relicti a Suburrae exercitu unum ad omnes interfecti sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caes. BC 2.23-42
  2. Cic. Phil. 2.44