Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Pythiam quoque Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[1].

Index

De familia. [recensere]

Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit. Minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit.

De cursu honorum. [recensere]

Fontes. [recensere]

  • Cicero, Brutus, capitulis 267 et 324.
    • libro quarto Epistularum ad Atticum, epistulae 1 et 17-18, necnon libro quinto ep. 16-17.
    • In Pisonem 35.
  • Lucanus libro quinto Pharsaliae versibus 65-236.
  • Varro, De re rustica (Ap. Claudius Pulcher est dialogi persona)

Bibliographia [recensere]

Notae [recensere]

  1. Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.