Pronuntiatus Hispanicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pronuntiatus Hispanicus hodie cum aliquanto discrepat in variis orbis terrarum regionibus ubi quique lingua Hispanica loquuntur, sed omnes varietates ortae sunt ex arte phonetica linguae Castellanae antiquae. Verumtamen, ubique origo in linguae Latinae pronuntiatu patet, non multo, exempli gratia, discrepat a pronuntiatu Italico.

Abecedarium Hispanicum[recensere | fontem recensere]

Abecedarium Hispanicum usitatum 29 litteras habet:

A, B, C, CH, D, E, F, G, H, I, J, K, L, LL, M, N, Ñ, O, P, Q, R, S, T, U, V, W, X, Y, Z. (auscultare)

Litterae K et W solum in verbis extraneis (v. gr. Graecis Germanicisve) inveniuntur.

Nomina litterarum generis feminini sunt iisque semper cum forma articuli la utitur (exempla: la a, la be, la hache, la equis, etc.).

De appellatione litterarum[recensere | fontem recensere]

Littera Nomen litterae Appellatio litterae
Phonema (IPA) Allophoni primarii (IPA) Pronuntiatus linguā Latīnā
A, a a /a/ [a] a
B, b be, be larga /b/ [b][1], [p][2], [β] b, v, p
C, c ce /s/[3][4], /θ/[4]
/k/[5]
[s], [θ]
[k]
s (in Hispania: circa Graeca Theta)
c (k)
Ch, ch che aut ce hache /ʧ/ [ʧ] tali sono lingua Latina caret (circa "ts" palatalis)
D, d de /d/ [d][6], [ð] d (lenis inter vocales). Littera d finalis quasi non pronuntiatur.
E, e e /e/ [e], [ɛ] e occlusa vel aperta
F, f efe /f/ [f] f
G, g ge /x/[4]
/g/[5][1]
[x]
[g], [ɣ][5]
(ch)
g (lenis inter vocales)
H, h hache sonum non habet
I, i i /i/ [i], [j] i vel i consonantica
J, j jota /x/ [x] (ch)
K, k ka /k/ [k] c (k)
L, l ele /l/ [l] l
Ll, ll elle /ʎ/, /ʝ/ [ʎ], [ʝ], [ɟ][1] -(l)i- (cum i consonantica)
M, m eme /m/ [m] m
N, n ene /n/ [n], [ŋ][7], [m][8] n, ng, m
Ñ, ñ eñe /ɲ/ [ɲ] -ni- (cum i consonantica)
O, o o /o/ [o], [ɔ] o occlusa vel aperta
P, p pe /p/ [p] p
Q, q cu /k/ [k] c (k)
R, r erre /ɾ/
/r/[9]
[ɾ], [r]
[r], [rː]
r
rr
S, s ese /s/ [s], ([z][10]) s, (z)
T, t te /t/ [t] t
U, u u /u/[11] [u], [w] u, v
V, v uve, ve, aut ve corta /b/ [b][1], [β] b, v
W, w (u)ve doble, doble (u)ve vel doble u[12] = b/v[13], /gw/[14] [b], [gw] b, gu- (cum u consonantica)
X, x equis /ks/
(/x/[15])
[ks], [gs], [s][16]
([x])
x, s
(ch)
Y, y ye (olim i griega) /i/[17]
/ʝ/ [18]
[i], [j][19]
[ʝ], [ɟ][1]
i, i consonantica
i consonantica
Z, z zeta /s/, /θ/[3] [s], [θ] s (in Hispania: circa Graeca Theta)

Ob substratum Vasconicum, Hispanica lingua habet sola sonos quinque vocalibus ([a], [e], [i], [o] et [u]), longisque vocalibus caret. Simul ob Vasconicam linguam soni [b] et [v] (betacismus) non distinguuntur.

De accentu verborum[recensere | fontem recensere]

Plurimis in Hispanicis verbis a lingua Latina hereditatis, accenti locus correspondit accenti loco in antiquo verbo Latino.

Accentus in lingua Hispanica tribus regulis obtemperat cardinalibus:

  1. Si littera finalis est vocalis vel consonans -n vel -s, accentum paenultima syllaba habet:
    • casa (< CÁSA(M)), beben (< BÍBUNT), canciones (< CANTIÓNES), etc.
  2. Si littera finalis altera consonans est, accentum ultima syllaba habet:
    • amor (< AMÓRE(M)), cantar (< CANTÁRE), profesor (< PROFESSÓRE(M)), unidad (< UNITÁTE(M)), etc.
  3. His regulis exceptis, accentus scriptus adhibetur ad accentum indicandum:
    • amé (< AMÁ(V)I), canción (< CANTIÓNE(M)), interés (< INTERÉSSE), huésped (< HÓSPITE(M)), cónsul (< CÓNSUL), carácter (< CHARÁCTER), Pérez (< PÉTRICI), espíritu (< SPÍRITU(M)), dígamelo (< DICAT MIHI ILLUM), etc.
    • Etiam indicatur si litterae i aut u ante vel post vocales a, e, o accentum habent: aún (< ADHÚC), heroína (< HEROÍNA), etc.

De appellatione qua in America Latina quisque utitur[recensere | fontem recensere]

Pronuntiatus in America Latina paulo pronuntiatu in Hispania discrepat.

Exempla pronuntiata[recensere | fontem recensere]

Todos los seres humanos nacen libres e iguales en dignidad y derechos y, dotados como están de razón y conciencia, deben comportarse fraternalmente los unos con los otros.
Latine: "Omnes homines dignitate et iure liberi et pares nascuntur, rationis et conscientiae participes sunt, quibus inter se concordiae studio est agendum." [20]
– Declaración Universal de Derechos Humanos (Artículo 1)
SEAT es una compañía española, propiedad del Grupo Volkswagen, integrada en el Grupo de Marcas de Audi. La marca produce modelos con un diseño expresivo y un carácter innovador y deportivo. En la actualidad la empresa española comercializa siete modelos (Alhambra, Arosa, Córdoba, Ibiza, Inca, León y Toledo) y exporta las dos terceras partes de su producción. Sus principales mercados son los europeos y está presente en 70 países de los cinco continentes. La factoría de Martorell, inaugurada en 1993 por el rey Juan Carlos I, está considerada como una de las más avanzadas de Europa gracias a sus sistemas logísticos y a la flexibilidad del proceso de producción. Las ventas a cliente final de SEAT se sitúan a 500.000 unidades al año.

Latine: "SEAT est societas autocinetica Hispana, proprietas catervae collegiorum Volkswagen, intra quam est pars catervae Signi Audi. Haec societas autocineta producit innovatoria, quae formas subtiles quadrigariasque ostendunt. Societas hodie septem exempla (Alhambram, Arosam, Cordobam, Ibizam, Incam, Leonem et Toledonem) venum dat, et duas tertias partes autocinetorum suorum ex Hispania exportat. Primarii mercati sui sunt Europaei, habetque sedes in 70 civitatum et quinque continentorum. Fabrica Martorellensis, Rege Iohanne Carolo Primo anno 1993 inaugurata, inter excultissimas omnium Europaearum fabricarum putatur gratia systematum logisticorum suorum et flexibilitate methodorum productionum. Venditiones ad emptores finales attingere 500 000 unitates quoque in anno aestimantur."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 In initio verborum vel post nasales (m, n).
  2. Ante litteram t.
  3. 3.0 3.1 In Hispania.
  4. 4.0 4.1 4.2 Ante vocalem palatalem (e, i).
  5. 5.0 5.1 5.2 Ante vocalem velarem (a, o, u) vel consonantem.
  6. In initio verborum et post litteras n, l.
  7. Ante consonantes velares (/k/, /g/, /x/).
  8. Ante consonantes labiales (m, f, v).
  9. In initio verborum vel syllabarum post litteras n, l, s.
  10. Ante consonantem sonorum.
  11. In gue/gui, que/qui sonum non habet.
  12. In Mexico.
  13. In verbis Germanicis.
  14. In verbis Anglicis.
  15. In nominibus personalibus aut geographicis orthographiâ antiquâ scripta (México, mexicano, Ximena, etc.).
  16. In initio verbi, in Hispania tamen ante consonantes.
  17. In coniunctione y ('et'), etiam finis verborum.
  18. Initio verborum vel syllabarum, etiam inter vocales.
  19. In diphtongis finalibus -ay, -ey, -oy.
  20. Latinitas huius versionis Latiniae inspicenda est; confer Universalem de hominis iuribus declarationem et alteram versionem Declarionem hominis iurium universam

Fontes et nexus externi[recensere | fontem recensere]