Pittsburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Pittsburgum (Pennsilvania)
PittSkyline082904.jpg
Flag of Pittsburgh, Pennsylvania.png Pittsburgh city coat.png
Vexillum Pittsburgi Signum Pittsburgi
PAMap-doton-Pittsburgh.PNG
Locus in Pennsilvania
Natio Civitates Foederatae
Civitas Pennsilvania
Comitatus Allegheny
Gubernatio
Praefectus Lucas Ravenstahl (D)
Superficies
Tota 151.1 km²
Aqua 7.2 km² (0.05%)
Multitudo
Tota (2006) 316,718
In regione 2.36 miliones
Densitas 2001/km²
Regio temporis UTC–5 (UTC–4 in aestate)
Pittsburgum

Pittsburgum est urbs in Civitatibus Foederatis Americae, omnium urbium in Pennsilvania in magnitudine secunda, sedesque Comitatús Allegheniae. Urbs est cardo maximae regionis urbanae in Appalachia[1] et Valle Fluminis Ohii, et regio urbana vicensima secunda a maxima in Civitatibus Foederatis.[2] 305 704 incolarum anno 2010 habebat; 2 356 285 incolarum regionem maiorem metropolitanam habitabant.[3] Media autem urbs vim oeconomicam retentat? adhuc. Forma unica mediae regionis commercialis est plaga triangularis a confluentia fluminum Allegheniae Monongahelaeque sculpta, qua Flumen Ohium format. Urbs 151 caeliscalpia,[4] 446 pontes, duas ferrivias inclinatas, et munimentum ex aetate ante Bellum Rerum Novarum Americanum habet. Hodie urbs "Urbs Pontum" et "Urbs Chalybis" vulgo appellatur propter multitudinem pontium et antiquarum confecturae chalybis fabricarum.

Hodie, oeconomia urbis confecturae chalybis non nititur, sed rebus salutis, educatione, technologia, rebus roboticis, et rebus commercii. Mors industriae chalybis omnes molas chalybis amovebat ab urbe: solae duae in tota confoederatione manent.[5] Contra, regio Pittsburgi 1600 corporationum technologicae—a Googlis campo ad corporationes novas parvasque—fulcit.[6] Derelicti industriarum loci domibus novis, negotiis, officinis refecti sunt.

Arte confecturae chalybis decennio 198 decficiente, Pittsburgum discrimen oeconomicum adspexit.[7] Hodierna autem urbs in rebus oeconomicis validum est.[8] Mercatus domorum est stabilis, et Pittsburgum negotia anno 2008 addidit.

Urbs "habitabilissima" declarata est a publicationibus magnis, e.g., Rand McNally (2007),[9] Forbes (2010),[10] et Oeconomista (2011).[11]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Pittsburgum anno 1758, Iohanne Forbes duce, ad honorandum Gulielmum Pitt, peritum civilium rerum virum, nominatus est. Urbs constituta est anno 1794 ut municipium, et diploma quae locum proclamavit urbem anno 1816 concessum est.[12]

Pittsburgum die 22 Aprilis 1794 hodierno orthographiae modo nominatum est.[13] Urbs est una ex urbibus paucis in C.F.A. cui est littera "h" ad finem terminationis "burg".[14] Ab 1890 ad 1911 urbs Pittsburg brevi nominatum est, sententiam Collegii de Nominibus Geographicis Civitatum Foederatum sequente. Orthographia Pittsburgh restituta est, expedione publica a civibus urbis facta.[13]

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs anno 1758 condita est. Franci Castellum Duquesne anno 1754 fundaverunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Secundum Ministerium Census C.F.A., Pittsburgum aream totam 151 km2 habet, de qua 144 km2 terra et 7 km2 aqua sunt. Tota area aquatica igitur est 4.75 per centum.

Urbs in Planitie Alleghenia sedet; in quo loco confluentia Fluminis Allegheniae ex septentrione-oriente et Fluminis Monongahelae ex austro-oriente Flumen Ohium fingit. Regio in media urbe inter flumina sicut "Triangulum Aureum" nota est, et confluentiae verae locum, quod ab Horto Civili Puncto (Anglice: Point State Park) tenetur, notum est simpliciter sicut "Punctum." Ultra hoc Triangulum Aureum, urbs a parte septentrionale-orientale extendit, vicinis Oakland et Shadyside aggregatis. Hae viciniae sunt hospes Universitati Pittsburgensi, Universitati Carnegie Mellon, Museo Carnegiano, Bibliothecaeque, et multis aliis institutionibus educationis, medicinae, et culturae.

Urbs clivos vallis in lato opposito a Flumine Monogahela prendat,? etiam ad colles longinquos. Ita multas ex vicinis in agro abrupto sedent. Urbs 712 scalas? habet, ex 44 645 graduum factas—plus quam Franciscopolis, Portlandia, et Cincinnatopolis coniunctim.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Religio[recensere | fontem recensere]

Catholici Romani urbis a Dioecese Catholica Pittsburgense assistuntur.

Universitates[recensere | fontem recensere]

Pittsburgo, "Urbi Collegiorum" vocato, sunt multae universitates et collegia, inter ea:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Giammarise, Catharina (8 Novembris 2009). "Pittsburgh: The Paris of Appalachia". Rust Wire  (Anglice)
  2. Bowling, Brianus (24 Martii 2010). "Census: More people arrive than leave for first time in almost 20 years". Pittsburgh Tribune-Review  (Anglice)
  3. Lord, Ricardus (10 Martii 2011). "Pittsburgh region's population loss slows slightly in 10 years". Pittsburgh Post-Gazette  (Anglice)
  4. "High-Rise Buildings of Pittsburgh". Emporis.com  (Anglice)
  5. Strand, Ginger (September/October 2009). "Beautiful Ruination". Orion Magazine  (Anglice)
  6. Bobkoff, Daniel (16 Decembris 2010). "From Steel To Tech, Pittsburgh Transforms Itself". Radiophonia Nationalis Publica  (Anglice)
  7. Hoerr, Iohannes P. (1988). And the wolf finally came: the decline of the American steel industry. Typographia Universitatis Pittsburgiensis. ISBN 978-0-8229-5398-2   (Anglice)
  8. Streitfeld, David (8 Ianuarii 2009). "Survival Lesson in Pittsburgh: Shedding an Industrial Past". The New York Times. p. 1  (Anglice)
  9. Majors, Daniel (April 26, 2007). "Pittsburgh rated 'most livable' once again". Pittsburgh Post-Gazette  (Anglice)
  10. Levy, Francesca (29 Aprilis 2010). "America's Most Livable Cities". Forbes.com  (Anglice)
  11. Percha, Iulia (22 Februarii 2011). "Move over, Honolulu; Pittsburgh's No. 1 in U.S.". Pittsburgh, PA  (Anglice)
  12. "Pittsburgh Facts". Pittsburgh Post-Gazette. 1 Ianuarii 2003  (Anglice)
  13. 13.0 13.1 "How to Spell Pittsburgh". Bibliotheca Carnegiana in Pittsburgo  (Anglice)
  14. "Most Misspelled Cities in America"  (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • McCollester, Charles. 2008. The Point of Pittsburgh: Production and Struggle at the Forks of the Ohio. Pittsburgi: Battle of Homestead Foundation. ISBN 978-0-9818894-0-5.