Universitas Spiritus Sancti Duquesnensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Universitas Spiritus Sancti Duquesnensis
Imago "Old Main", aedificationis administrationis (circa annum 1940)
Imago "Old Main", aedificationis administrationis (circa annum 1940)

Sententia: Spiritus est qui vivificat.
Condita: 1 Octobris 1878
Praeses: Carolus J. Dougherty
Discipuli graduandi: 5,751
Discipuli graduati: 4,433
Locus: Pittsburgum, Pennsilvania, Civitates Foederatae Americae
Colores: Caeruleus et ruber
           
Situs interretialis: www.duq.edu


Universitas Spiritus Sancti Duquesnensis (Anglice: Duquesne University of the Holy Spirit) (vulgo, Universitas Duquesnensis) est universitas Catholica Romana privataque in Pittsburgo Pennsilvaniae sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Congregatio Sancti Spiritus collegium in anno 1878, "Collegium Catholicum Pittsburgiense" levata in anno 1911 ad statum universitatis est, et nominabatur "Universitas Spiritus Sancti Duquesnensis." Primum institutum catholicum in Pennsilvania donari statum universititatis fuit.

Scholae[recensere | fontem recensere]

Universitas ex decem scholis consistit: Collegium Bonis Artibus, Schola Rationis Physica, Schola Legis, Schola Negiationis Administrationis, Schola Medicamentaria, Schola Musicae, Schola Educationis, Schola Nutricia, Schola Disciplinae Sanationis, et Schola Ductus Promotionisque ad Professionem Pertinens.

Vita residentialis[recensere | fontem recensere]

Plus quam 3,600 scholastici in sex aulis habitant. Aula Assumptionis erat prima, aedificata in anno 1953. Domilicilii tironum Aula Sancti Martini et Aula Sancti Annae sunt. Aedificatio maxima Turres Duquesne est, et Aulae Vickroy Brottierque juniores et seniores juvant. Universitas novam aulam aedificat in situ aedificationis academicae Aulae Des Places; constructio coepietur in vere anni 2011.

Athletica cultura[recensere | fontem recensere]

Nomen catervarum athleticarum est "Dukes" (vel latine, Duces). Schola ludat canistriludio, basipila, cursu campestro, pilamalleo, pediludio (Europeana Americanaque), natatione, teniludio, curriculum campumque, lacrosse ludum, remigium, et folle volatili in Consortione Athletica Collegiata Nationali in Divisione I, et in Conferentia Atlantica 10.

Alumni noti[recensere | fontem recensere]

Universitas plus quam 79,000 alumnos vivos notat, et 30 per centum legisperitorum in Pennsilvania hesperia Scholae Legis alumni sunt. Alumni noti includunt Guarnerium Herzog, Marcum Madden, Episcopum Ricardum Henricum Ackerman, Ep. Daniel DiNardo, Ep. Vincentium Leonard, Cardinalis Adam Maida, Ep. David Zubik, Carolum Henricum Cooper, Ricardum Ricketts, Arthurum Rooney, Patrum Jacobum Cox, Michael Hayden, et Iosephum Carolum Breil.