Iassium
E Vicipaedia
Iassium[1] sive (Medio Aevo) Forum Philistinorum[2] (Dacoromanice: Iași, Hungarice: Jászvásár, Theodisce: Jassy) est urbs Romaniae 263 410 incolarum (secundum censum 2011) in Moldavia regione sita.
Annis 1565-1859 Iassium caput Principatus Moldaviae fuit, annis 1859-1862 etiam civitatis Romaniae tum conditae. Hodie caput Romaniae culturale habetur.
Index |
Geographia [recensere]
Urbem prope fines Moldaviae, qui Pyreto flumine fiunt, sitam Bahlui fluvius transfluit. Quod septem collibus includitur - ut Roma - "urbs septem collium" nominatur.
Populus [recensere]
Secundum censum 2002, adsunt:
- Dacoromani: 98,1%
- Zingari: 1,2%
Praeclari cives [recensere]
Iassii olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati [recensere]
- Lascăr Catargiu, primus minister Romaniae
- Michael Kogălniceanu, primus minister Romaniae
- Cornelius Zelea-Codreanu, politicorum peritus
- Beniamin Fondane
- Demetrius Gusti
- Spiru Haret
- Georgius Aemilius Palade, biologus et medicus
- Aemilius Racoviţă, biologus, botanista et explorator
- Gregorius M. Sturdza
- Michael Sturdza
- A. D. Xenopol
Mortui [recensere]
- Stephanus Dimitrescu, pictor
Notae [recensere]
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus. - Etiam Zedler, Universal-Lexicon, sub voce Jassy Iassium habet; num municipium Iassiorum ac Petrodava(m) sive Petrotava huc pertineant ibi disputatur.
- ↑ Geschichte der Magyaren, Vol. 4, p. 102