Parochia (divisio administrativa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludovicianae parochiarum tabulae.
Andorrae parochiae.
Barbatae parochiae.
Granatae parochiae.

Parochia sive paroecia (E Graeco vocabulo παροικία, scilicet "prope domum") est nomen aliquarum divisionum administrativarum dissimilibus in civitatibus.

Aequatoria[recensere | fontem recensere]

In Aequatoria parochia (Hispanice; parroquia et Quechice; kitilli sive parrukya) minimi ordinis divisio administrativa est. Omnes quae ordinantur sub iuridicopolitica municipalitatis (Hispanice; municipalidad) forma quae est iurisdictionalis cantonis (Hispanice; cantón et Quechice; kiti sive kantun) auctoritas de administrativis rebus. Sunt dua parochiarum genera: urbana et ruralis. Parochia urbana est quae intra metropolin aut urbem integrata invenitur. Totam infrastructuram necessariam praecipuae urbis habet. Parochia ruralis sunt quae longe a praecipua urbe aut metropoli. Solent esse commarcae aut consaeptorum congeries quarum incolae vivunt e agriculturalibus laboribus et agro.

Andorra[recensere | fontem recensere]

In Andorra parochiae (Catalaunice; parròquies) unitates administrativas in quas divisa est constituunt.

Antiqua et Barbuda[recensere | fontem recensere]

In Antiqua et Barbuda, parochiae (Anglice; parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Australia[recensere | fontem recensere]

In Australia, parochiae (Anglice; parishes) censualis divisiones in Terra Reginae, Nova Cambria Australi, Victoria et Tasmania sunt.

Barbata[recensere | fontem recensere]

In Barbata, parochiae (Anglice: parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Britanniarum Regnum[recensere | fontem recensere]

Canada[recensere | fontem recensere]

Civitates Foederatae[recensere | fontem recensere]

Statunitensis civitas Ludoviciana parochiae (Anglice; parish et Francice; paroisse) nomen servat divisioni administrativae quam reliquae civitates comitatum (Anglice; county) nuncupant, absque Alasca quae eam burgum (Anglice; borough) nuncupat.

Dominica[recensere | fontem recensere]

In Dominica, parochiae (Anglice: parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Estonia[recensere | fontem recensere]

In Estonia, parochiae valda (Estonice; vallad) nuncupantur et sunt ruralia communia.

Granata[recensere | fontem recensere]

In Granata, parochiae (Anglice: parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Hibernia[recensere | fontem recensere]

In Hibernia, parochiae (Anglice: parishes et Hibernice; paróistí) comitatuum (Anglice: counties et Hibernice; contaetha) subdivisiones sunt quibus paulo utitur, sicuti in terrarum venditione.

Hispania[recensere | fontem recensere]

Iamaica[recensere | fontem recensere]

In Iamaica, parochiae (Anglice: parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Lusitania[recensere | fontem recensere]

In Lusitania, parochiae, freguesiae (Lusice; freguesias et Mirandice; freguesies) nuncupatae, conciliorum (Lusice; concelhos et Mirandice; cunceilhos) subdivisiones sunt.

Sanctus Christophorus et Nevis[recensere | fontem recensere]

In Sancto Christophoro et Nevi, parochiae (Anglice: parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Sanctus Vincentius et Granatinae[recensere | fontem recensere]

In Sancto Vincentio et Granatinis parochiae (Anglice: parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Svecia[recensere | fontem recensere]

In Svecia, parochiae, foersamlinga (Svecice; församlingar) nuncupatae, communium (Svecice; kommuner) subdivisiones sunt.

Venetiola[recensere | fontem recensere]

Venetiola 2 570 parochias (Hispanice; parroquias) habet, quae politicoterritorialis minimi ordinis unitas sunt et in quas divisa sunt municipia. Haec divisio administrativa biocolyticis ambitibus (praefectura civilis) prodest, praeterea parochia ab iuncta parochialis (Hispanice; junta parroquial) composita est. Ex anni 1992 comitiis cives iunctarum parochialium repraesentantes directe eligunt. Anno 2005 primum habita sunt comitia ad eligendas iunctas parochiales modo separato ab ea ad eligendos gubernatores (Hispanice; gobernadores ac demarchos (Hispanice; alcaldes).