Nicolaus Sklifosovskij

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Sklifosovskij
Николай Склифосовский
Nicolaus Sklifosovskij
Natus 6 Aprilis 1836
in praedolio rustico prope urbem Dubăsari tunc Imperii Russici, nunc Moldaviae (in Transtyria)
Obiit 5 Decembris 1904
in villa Jakovcy prope Poltavam

Nicolaus Basilii filius Sklifosovskij (Russice Николай Васильевич Склифосовский, Nikolaj Vasil'evič Sklifosovskij; natus 6 Aprilis 1836, mortuus 13 Decembris 1904) fuit chirurgus Russicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Sklifosovskij natus est die 25 Martii secundum Calendarium Iulianum (6 Aprilis secundum Gregorianum) anno 1836 in praedolio rustico prope urbem Dubossary (Russice Дубоссары, Dacoromanice Dubăsari), tunc ad districtum Tyraspolitanum gubernii Chersonensis Imperii Russici pertinentem, in familia nobili pauperi. Educatus est in gymnasio Odessano, et dein in facultate medica Universitatis Moscuensis, ubi studium complevit anno 1859.

Ab anno 1859 Sklifosovskij in nosocomio urbano Odessano laborabat. Anno 1863 dissertationem pro gradu doctoris medicinae in Universitate Charcoviensi defensit. Ab anno 1866 duos annos peregre (in Germania, Francia, Anglia, Scotia) medicinae studebat, etiam in bello inter Austriam et Prussiam ut medicus participavit. Anno 1870 Sklifosofskij invitatus fuit in cathedram chirurgiae Universitatis Kioviensis, sed paulo post in Bello Franco-Prussico venit, et ab anno 1871 in cathedra pathologiae chirurgicae Academiae Medico-Chirurgicae Petropolitanae laborabat. Nonnulla opera de chirurgia publicavit.

Anno 1876 Nicolaus Sklifosovskij denuo ad bellum, in Montem Nigrum, ut chirurgus venit. Dein fuit chirurgus in exercitu Russico tempore Belli Russo-Turcici annorum 18771878.

Ab anno 1878 Sklifosofskij favebat operi in cathedra clinici chirurgici academici, et anno 1880 electus est in cathedram chirurgiae facultatis clinici Universitatis Moscuensis. Professor Sklifosofskij etiam erat decanus facultatis medicae universitatis illius, ubi ad annum 1893 laboravit. Annis 18931902 denuo Petropoli laborabat.

Ab anno 1902 Nicolaus Sklifosofskij erat in dimissione, morbi causa, et in villa sua nomine Jakovcy (Яковцы) prope Poltavam colebat. Ibi mortuus est, apoplexiae causa, die 30 Novembris secundum Calendariium Iulianum (13 Decembris secundum Gregorianum) anno 1904. Sepultus est in loco Proelii Poltavensis.

Fons[recensere | fontem recensere]