Metempsychosis
E Vicipaedia
Metempsychosis[1] (-is, f.), sive animarum migratio[1] (-onis, f.), est dogma quod animam post mortem in corporibus in successione iterum natam esse docet.
Excerpta scriptorum Romanorum de reincarnatione [recensere]
Gaius Iulius Caesar (De bello Gallico VI 14,5) scripsit de druidis Gallicis:
-
- In primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto.
Marcus Annaeus Lucanus (Bellum Civile = Pharsalia I 458-462):
-
- populi, quos despicit arctos, Felices errore suo [...] et ignavum rediturae parcere vitae.
Titus Lucretius Carus (III 776-783):
-
- Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
- esse animas praesto deridiculum esse videtur,
- expectare inmortalis mortalia membra
- innumero numero certareque praeproperanter
- inter se quae prima potissimaque insinuetur;
- si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
- ut quae prima volans advenerit insinuetur
- prima neque inter se contendant viribus hilium.
Publius Ovidius Naso (Metamorphoses XV 158ff):
-
- morte carent animae semperque priore relicta
- sede novis domibus vivunt habitantque receptae
L. Annaeus Seneca minor (Epistulae morales ad Lucilium. 108,19):
-
- At Pythagoras [...] esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. [...] interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
Publius Vergilius Maro (Aeneis VI 713-715):
-
- tum pater Anchises "animae, quibus altera fato
- corpora debentur, Lethaei ad flumminis undam
- securos latices et longa oblivia potant"
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad metempsychosem spectant. |