Nar (flumen)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nar
Nera
Anien prope Nomentano ponte Romae
Nar prope Narniam fluens
Nomina
Nomina Latina Nar (-aris, m.)
Nomina Vulgaria Nera
Geographia physica
Longitudo 116 km
Altitudo principii 902 m
Moles decussis 20-110 (M. 108) /s
Area ex qua aqua afflui 4.280 km2
Principium apud Vallis Infantem
Ostium Tiberis
Tributarii Avens vel Velinus et altera
Altera Aquae cadentes
Murmurantes
Geographia politica
Terrae Italia Italia
Regiones Marchia Anconitana Marchia Anconitana,
Umbria Umbria,
Latium Latium
Provinciae Maceratensis,
Perusina,
Interamnensis,
Viterbiensis
Urbes principes Narnia,
Interamna
Tabula geographica
Postscripta Flumina Italiae

Nar[1] (-aris, f.) vel Nahars (Italiane: Nera) est flumen notabile Italiae, quod in magna quadam Tetrici montis[2] convalle culminibus undique[3] circumclusa nascitur. Longo decursu (116 km) ab ortu ad Tiberim lapsus Nar ad tres regiones (q.s. Marchia Anconitana, Umbria, Latium) et quattuor provincias (q.s. Macerata, Perusia, Interamna, Viterbium) pertinet.

Cursus Naris fluminis[recensere | fontem recensere]

Apud Vallis Infantem natus Nar ad Castrum Sancti Angeli Naris versus (725 m s.m.a.)[4] defluens Vissum (607 m s.m.a) appetit et auctior in Umbriam illapsus per amoenam vallem Valnerinam ('Vallem Nerinam') currit. Apud Triponzio ('Tripontium') aquis Corno fluminis a sinistra influentis auctus duplici amplitudine in valle viridissima praeterfluit vicos Perusinos, inter quos sunt Cerreto di Spoleto ('Cerretum Spoletinum'; 557 m s.m.a.), Vallo di Nera ('Vallum Naris'; 333 m s.m.a.), Sant'Anatolia di Narco ('Sancta Anatolia Naharci'; 328 m s.m.a.) et Schiaginum (281 m s.m.a.).

Deinde Nar in Interamnatem provinciam illapsus vicos q.s. Ferentillo ('Ferentillum'; 260 m s.m.a.) et Arrone ('Arro'; 239 m s.m.a.) praeterfluens Interamnae Naharti appropinquat. Prope vicum Collestatte, qui fere 7,5 km ab Interamna abest, Avens flumen in cataractam spectabilem mutatus[5] a sinistra influens aquis suis vim Naris duplicat. Itaque copiosissimis aquis Nar Interamnam intrat urbem, ubi insuper Serrae torrentis aquis alitus Narniam praeterfluit et artificialem lacum q.e. Lago di San Liberato alens denique post Hortam, oppidum in Viterbiensi provincia situm, in Tiberim a sinistra influit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Narim spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Branchesi, Fabiola (2008) L’ager publicus p.R. e l’ager publicus municipalis nel Piceno. Le quotidien municipal dans l'Occident romain (ediderunt Mireille Cébeillac-Gervasoni; Clara Berrendonner; Laurent Lamoine), 419-430. Presses universitaires Blaise Pascal: Clermont-Ferrand.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nār (gen. Nāris) m.; Enn., ann. 260; Cic. Att. 4.15.5; Verg., Aen. 7.517.
  2. Id est, montium iugum, quod nunc ab Italis Sibyllini montes (Monti sibillini) dicuntur (Branchesi 2002: 422).
  3. Cornaccione, Bove, Porche.
  4. Id est: supra maris aequor.
  5. De Cascata delle Marmore, illustri cataracta artificiosa agitur.