Via Salaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tres viae consulares qui in Hadriaticum ducunt: Via Salaria rubra, via Tiburtina Valeria violacea et via Flaminia caerulaea picta

Via Salaria in numero veterrimarum viarum urbis Romae habetur. Una e viis consularibus Romanorum antiquorum est, sed exstitit iam ante urbem conditam a campo salinarum usque ad Sabinos.

Incipit a porta Collina muri Serviani et vergens in septentrionem per portam Salariam moenium Aurelii in vallem Tiberis ac deinde per Sabinos versus in orientem pertinet usque ad Asculum et ad mare Hadriaticum.

Una et unica ex viis consularibus nomen detraxit non de magistratu, qui eam curavit faciendam — fortasse quia non ex nihilo sternenda erat, sed iam exstitit — , sed de sale admonet transportato iam ante Romam conditam per hanc viam a campo salinarum ad mare prope Flumen Micinum sito in interiores regiones Italiae. Salis vendendae monopolium a Romanis iam antiquissimis temporibus arreptum causa erat et opum Romanorum et contentionum cum Sabinis, quoad illi nondum pacati erant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!