Tarracina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tarracina
Terracina
Insigne Tarracinae
Imago Tarracinae

Imago Tarracinae

Nomina Latina alia: erracina, Anxur (gen. Anxuris), Colonia Anxurnas
Nomen lingua loci: Teracina
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Latium
Provincia: Latinensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 41° 17′ 0″ Sept., 13° 15′ 0″ Ort.
Altitudo: 22 m supra mare
Area: 136,40 km²
Incolae: 44 657 (2012)
Spissitudo: 317,77 per km²
Vici: Borgo Hermada, Frasso (pars), La Fiora, San Vito
Res aliae
N. cursualis: 04019
Praefixum: 0773
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 059032
N. tributarius: L120
Nota autocineti: LT
Nomen incolarum: Tarracinenses, Anxurnati
Patronus: Sanctus Caesareus
Charta

Communis provinciae locatio in Italia

Locatio Tarracinae in provincia Latinensis

Pagina interretialis

Tarracina (-ae, f.) (vel Terracina, olim Anxur, gen. Anxuris et Colonia Anxurnas) (Italiane: Terracina) est Urbs Italiae et municipium, circiter 44 657 incolarum, in Latio regione, in Provincia Latinensi et in media Italia situm. Urbani Tarracinenses vel Anxurnati appellantur.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

In aetate Romana[recensere | fontem recensere]

Primo Volscorum oppidum fuit cui nomen in ipsorum lingua Anxur erat[1]. Hoc priscum nomen in litteris latinis adhuc legitur:

".....................subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur" [2]

necnon in denario anno 48 a.C.n. a praetore Gaio Vibio Pansa percusso, ubi ex una parte imago Iovis Anxuri sedentis ac sceptrum tenentis a scalptore expressa est, cum titulo IOVIS AXVR[3]. . Hic Iuppiter sic cognominatus multum a Capitolino Iove differebat nam adulescentis imberbis speciem praebebat. In hac urbe venerabatur, unde fortasse colligere licet gentem Caetroniam (e qua monetarius ille in gentem Vibiam adoptatus erat) e Terracina oriundam fuisse. Nec plus tribus milibus a moenibus urbis templum Feroniae aberat. Illa vetus Italica dea, libertorum patrona, in luco ad fontem ibi venerabatur.

Iam anno 406 a.C.n. hoc oppidum a Romanis captum[4] et anno 329 a.C.n. colonia trecentorum civium Romanorum Anxur deducta[5] est ; nomen Tarracinam Romani plerumque usurpaverunt, incertum novumne an antiquum. Posthac ab anno 312 a.C.n. statio Viae Appiae fuit ad lapidem sexagesimum secundum, necnon municipium tribus Oufentinae. Cum in regione paludibus infesta sita esset[6], viatores saepe rate et canali vehebantur per nonnulla milia usque ad moenia Tarracinae : nam Via Appia stagnis ibi operta erat.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Terracina cum Latina, Setia et Privernum sedes episcopalis est; nomen sedis episcopalis Dioecesis Latinensis-Terracinensis-Setina-Privernensis.

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Borgo Hermada, Frasso (pars), La Fiora, San Vito

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tarracinam spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Historia Naturalis III,59.
  2. Horatius, Sermones I,5,25-26.
  3. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Vibia 18.
  4. Titus Livius IV,59.
  5. Titus Livius VIII,21 ; Velleius Paterculus I,14.
  6. "urbs prona in paludes" dixit Titus Livius IV,59. Vide etiam Horatius, Sermones I,5 et Lucanus III,84-85.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!