Volfgangus Theodoricus Schnurre

E Vicipaedia
Cippus Volfgangi Theodorici Schnurre in sepulcreto Zehlendorf

Volfgangus Theodoricus vulgo Wolfdietrich Schnurre (natus die 22 Augusti 1920 Francofurti, mortuus 9 Iunii 1989 Kieliae) scriptor Germanus fuit. Eius diegemata cum opusculis Volfgangi Borchert et Henrici Böll inter gravissimas litteras Theodiscas post Secundum bellum mundanum scriptas numeratur. Insuper turbam artificum Gruppe 47, quae nuncupabatur, condidit. Illorum primam praelectionem Schnurre inauguravit lectura narratiunculae Das Begräbnis, quam e volumine praetitulato Man sollte dagegen sein (1960) cerpserat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Inde ab anno 1928 Berolinum vixit, antequam miles esset in Altero pancosmico bello. Bello finito apud casam editoriam Ullstein in Berolino Orientali sitam laboravit. Cum Russi publicationes in ephemeridibus occidentalibus interdixisset, in partem Berolini liberam commigravit. Ibi diurnarius factus est in servitio variorum periodicorum et communicationis socialis instrumentorum. Tunc eius diegemata secundum formam Americanam scripta edita sunt una cum mythistoriis et dramatibus radiophonicis televisificisve. Polemice identidem in altercationes tam politicas quam culturales sese immiscebant; anno 1962 associationem PEN deseruit, cum Valli Berolinensis structio ab sodalibus cunctatoribus nimis lente criticata esset. Polyneuriti laborans laborem scriptorium interrupit et modo annis 1970 cum libris adolescentibus aptis in scaenam artisticam revenit (Richard kehrt zurück, 1970). Anno 1983 Praemium Georgio Büchner dicatum recepit.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

In opere Schnurre problemata temporis bellici et postbellici exhibentur, quae et critice et satirice describebat. Ex industria in variis litterarum generibus operam nabat, et in lyricis (Kassiber, 1956); tamen maximi momenti est eius prosa. Mentionis digna est collectio semibiographica Der Schattenfotograf (1978) ubi parabolae et aphorismi pullulant. En anthologias eius: Die Rohrdommel ruft jeden Tag (1950), Sternstaub und Sänfte. Aufzeichnungen des Pudels Ali (1953; 1962 editum est sub titulo Die Aufzeichnungen des Pudels Ali) necnon Eine Rechnung, die nicht aufgeht (1958). En fabulas Milesias: Als Vaters Bart noch rot war (1958) et Ein Unglücksfall (1980). Post auctoris mortem anno 1996 vidua eius Maria diegemata Als Vater sich den Bart abnahm edenda curavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]