Limes Saxoniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Limes Saxoniae adversus hostes factus qui ex orientali parte invadere conati sunt.

Limes Saxoniae medio aevo a Saxonibus munitus est ut illam, quae nunc Chiloniensis est, regionem adversus Abodritos gentem Slavonicam protegerent. Cuius ad limitis finem, quo locorum ad septentriones vergebatur, saeculo 13. Adolphus IV. eius nominis dux Holsatiae Kieliam condidit.

Lapis ad Saxoniae limitem.

Adamus Bremensis: [1] "Hoc est ab Albiae ripa orientali usque ad rivulum quem Sclavi Mescenreiza vocant, a quo sursum limes currit per silvam Delvunder usque in fluvium Delvundam ; sicque pervenit in Horchenbici et Bilenispring ; inde ad Liudwinestein et Wispircon et Birznig progreditur. Tunc in Horbinstenon vadit usque in Travena silvam, sursumque per ipsam in Bulilunkin ; mox in Agrimeshov, et recto ad vadum, quod dicitur Agrimeswidil, ascendit. Ubi et Burwido fecit duellum contra campionem Sclavorum, interfecitque eum: et lapis in eodem loco positus est in memoriam . Ab eadem igitur aqua sursum procurrens terminus in stagnum Colse vadit; sicque ad orientalem campum venit Zuentifeld, usque in ipsum flumen Zuentinam, per quem limes Saxoniae usque in pelagus Scythicum et mare quod vocant orientale delabitur."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Latine) liber secundus, cap. 15b