Latinitas nondum censa

Basilius III (magnus dux Moscoviae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius III Ioannis filius

Basilius III Ioannis filius (Russice: Василий III Иванович, tr. Vasilij III Ivanovič; natus anno 1479, mortuus anno 1533) fuit magnus Moscoviae totiusque Russiae (Rutheniae) dux ab anno 1505 [1], filius ducis Ioannis III et Sophiae, filiae fratris ultimi imperatoris Byzantiae.

Basilius III politicam patris sui, regnum Russicum unitum creantis, continuavit. Tempore eius regiminis adiunctae ad Moscoviam sunt ultimi ducatus Ruthenici sui iuris: anno 1510Pscovia, circa annum 1521Resania, anno 1522Novogardia Severiae. Smolenscum anno 1514 factum est pars regni Moscoviensis, bellorum contra Lituaniam (annis 15071508 et 15121522) gratia. Basilius III etiam contra regna Casanense Crimaeanumque luctabat. Dux ille auctoritatem suam firmabat, diligentiam adhibuit ut privilegia nobilitatis Moscoviae limitata fuerint.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Magnus Dux Basilius, Dei gratia Imperator et Dominator totius Russiae, nec non Magnus Dux Woldomeriae, ut ipse in epistulis ad Papam Clementem VII se nominabat[1].

Fons[recensere | fontem recensere]


Antecessor:
Ioannes III Magnus
Magnus dux Moscoviae et totius Rutheniae
1505–1533
Successor:
Ioannes IV Severus