Latinitas nondum censa

Basilius II (magnus dux Moscoviae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius II Caecus

Basilius II Basilii filius (Russice Василий II Васильевич, tr. Vasilij II Vasil'evič; natus anno 1415, mortuus anno 1462), cognomine Caecus (Тёмный, tr. Tёmnyj), erat magnus dux Moscoviae ab anno 1425, filius ducis Basilii I.

Post mortem Basilii I anno 1425, eius filius Basilius II successit patri in regno. Sed olim dux Demetrius Tanaicus testamento suo, longe ante fetum Basilii II scripto, heredem solii Moscoviae post Basilium I nominavit suum filium secundum, ducem Georgium (qui vulgo Iuri vocatur). Ut thronum Moscoviensem haberit, dux ille incepit bellum. Orda Aurea et Magnus Ducatus Lituaniae in conflicto illo etiam participaverunt. Anno 1434 Georgius Moscuam occupavit, sed ibi brevi tempore mortuus est. Eius filius Basilius, a duce Tueriae adiutus, se magnum ducem Moscoviae proclamavit, sed paulo post subactus est ad fugam in Novogardiam Magnam. Anno 1436 captus est in pugna contra Basilio II et imperio illius caecatus est. Demetrius, alius filius Georgii, fuit praefectus certationis contra ducem Moscoviae. Mense Februario anno 1446 Moscuam occupavit, magnum ducem Basilium II cepit, caecavit et exilio affecit. Basilius II Caecus accessit societatem ducis Tueriae et bellum iteravit, mense Decembri anno 1446 Moscuam se recuperavit. Demetrius in societate cum Novogardia Magna contra Basilium II certabat, sed anno 1453 mortuus est, et bellum est finitum.

Basilius II potestatem suam firmavit. Certarum expeditionium militarium annis 14411460 perfectarum gratia, dependentia Novogardiae Inferioris, Novogardiae Magnae, Pscoviae et Viatciae a Moscovia accensa est.

Basilius II non probavit coniunctionem Ecclesiarum Catholicae et Orthodoxae in Concilio Florentino. Eius imperio Isidorus, metropolita Rutheniae, qui pro coniunctione illa fuit, depositus est. Anno 1448 ad imperatum Basilii II episcopus Ruthenicus nomine Ionas sine consensu Patriarchae Constantinopolitani electus est novus metropolita Rutheniae, quod eventum de facto significavit initium independentiae Ecclesiae Orthodoxae Ruthenicae.

Fons[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Basilius I
Magnus dux Moscoviae
1425–1462
Successor:
Ioannes III