Insula Nivaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nivaria / Thenerife
Isla de Tenerife
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Nomina
Nomina Latina Nivaria, Tenariffa
Nomina Vulgaria Tenerife
Positura
Positura maritima Oceanus Atlanticus
Geographia physica
Archipelagus Canariae Insulae
Area 2 034,38 km2
Altitudo maxima 3 718 m
Longitudo litoris 342 km
Geographia politica
Terra Hispania
Regiones Canariae Insulae
Provinciae Nivaria (provincia)
Municipia 31
Urbs princeps Sancta Crux Nivariae
Demographia
Numerus incolarum 906.854
Spissitudo 442.32 per km2
Postscripta
Postscripta Macaronesia
Tabula geographica
Situs insulae Nivariae

Insula Nivaria,[1] seu Tenariffa,[2] (Hispanice: Tenerife), est insula oceani Atlantici, maxima insularum Canariarum. Adsunt Nivariae 906.854 incolarum. Insula a perpetua nive montium nominata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nivariam olim gens Guanchorum colebat, qui ex Africa in Canarias saeculo XIII pervenerunt. Rex quidam Guanchorum Nivariam insulam inter filios divisit, et suam cuique partem insulae tribuit.

A Betencurtio Canaria insula capta, Ferdinandus Catholicus anno 1493 Alphonsum Fernandez de Lugo misit ut Nivariam caperet cum 2000 peditum et equitibus 200. Guanchi contra conquisitatores Hispanos pugnaverunt, sed victi sunt proelio altero anno 1496 facto.

Hispani in Nivariam vites et saccharum intulerunt.

Permulti insulani inter saecula XVII et XX Americas migraverunt, et urbes sicut Montem Visivum, Sanctum Antonium et alias in Venetiola et Florida condiderunt.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Mons Nivarius.

Insula Nivaria triangula est, 33 km ante litus Africanum. Mons insulae est mons Nivarius[3] (Teide), cuius cacumen 3718 metrorum supra mare surgit. Hic mons ignifer maximus Hispaniae mons est, et insula ex permultis eruptionibus orta est. Scimus eruptiones quinque, inter annos 1492 (quam Christophorus Columbus vidit) et 1909.

Communia insulae[recensere | fontem recensere]

Adeje Granadilla de Abona Puerto de la Cruz
Arafo Guía de Isora San Cristóbal de La Laguna
Arico Güímar San Juan de la Rambla
Arona Icod de los Vinos San Miguel de Abona
Buenavista del Norte La Guancha Santa Cruz de Tenerife
Candelaria La Matanza de Acentejo Santa Úrsula
El Rosario La Orotava Santiago del Teide
El Sauzal La Victoria de Acentejo Tacoronte
El Tanque Los Realejos Tegueste
Fasnia Los Silos Vilaflor
Garachico

Nomina alia[recensere | fontem recensere]

Insula Nivaria multa nomina per saecula accepit. Primo Achinet seu Chinet appellata est ab indigenis, qui etiam eam Tene ife 'Mons albus' appellabant. Plinius insulam Nivariam appellavit; denique conquisitatores Hispani Isla del Infierno 'Insula Inferni' et Tenerife, hodiernum insulae nomen.

Incolae clari[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nivariam insulam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Teneriffa, alias Nivaria" s.v. "Canaria" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton (Londinii: William Ball, 1838), p. 802.
  3. http://www.wikinfo.org/index.php/Latin_names_of_mountains

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis