Instinctus naturae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Instinctus naturae[1] est naturalis lapsio organismi vivi ad mores speciales. Fixae activitatis formae indoctae sunt et hereditariae. Exempla huius rei in moribus animalium videntur, quae varios actus, interdum multiplices, gerunt qui non constant in priore consuetudine, velut procreatio et sese alere inter insecta. Chelonioideae prope litus natae naturaliter ad mare movent, et apes melliferae saltatione cibi fontis regionem communicant, ambae sine vera eruditione. Alia exempla concludunt animalia pugnantia, animalium consuetudinem ad blandities et aedificationem nidorum. Terminus alius pro eodem concepto mores naturales est.

Actibus ab instinctu naturae pendentibus, contra actus discendo, non est curvatura cognitionis: hi actus sine eruditione evenire possunt. Nonnulli eorum actuum cum maturatione fiunt.

Generaliter, apud homines, instinctus naturae, dissimilis a concepto culturae, naturam constituit.

Studium scientificum instinctui naturae[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Tinbergen (ad dextram) et Conradus Lorenz (laevam), anno 1978

Ethologica ratio[recensere | fontem recensere]

Coordinationes hereditariae[recensere | fontem recensere]

Coordinationes hereditariae apud homines[recensere | fontem recensere]

Inflexiones coordinationum hereditariarum secundum culturas[recensere | fontem recensere]

Ambulatio[recensere | fontem recensere]

Salutatio[recensere | fontem recensere]

Actus materni amantesque[recensere | fontem recensere]

Basium[recensere | fontem recensere]
Complexus[recensere | fontem recensere]
Sexuales actus[recensere | fontem recensere]

Mechanismi nativi emissionis[recensere | fontem recensere]

Animalibus coordinatio hereditaria, nisi evento emissionis endogenae?, semper stimulo efficitur. Talis stimulus ad visionem, tactum, auditum vel odoratum spectet; hi tres primi, faciles simulatu, valde inspecti sunt.

Conradus Lorenz stimulos annotavit coordinationem efficientes hereditariam non requirere formae naturali absolute assidere. Sola nonnulla adiuncta eminentia sunt necessaria. Demagis, generaliter, eo stimulus artificialis maior est, quo viget; quod hyperstimulus appellatur. Exempli gratia, anser quaedam festinantius ovi conspectu enormis reageat et hoc enim ovum ovo magnitudinis naturalis praeoptet, etiam cum ovum multum maius sit eius vecturae.

Cum communiter animalium secundorum (insectorum, molluscorum, piscium, amphibiorum, reptilium) responsum stimulo est coordinatio hereditaria, status mammalium intricatior est et hominum. Stimuli enim apud homines rare coordinationem hereditariam efficiunt sed potius consecutionem ad animi motus pertinentem, quae multos mores varios solvit vel etiam, mechanismo fixturae,[nb 1] novorum cognitionem stimulorum.

Maturatio et coeptus mechanismorum emissionis[recensere | fontem recensere]

Haec maturatio ad evolutionem cognitivarum functionum, mechanismos emissionis nativos statuentium, spectat. Exempli gratia, infantulus solum decimum minutum agens praepositionem fortem vultibus potius quam aliis formis demonstrat; ergo possidere mechanismos nativos ad vultus agnoscendos scitur. Interim solum infantulus quintam hebdomadem agens matrem ex facie agnoscere potest. Septimum agentes mensem infantuli magis vultus timorem iramve ostendentes animadvertunt quam vultus medios vel felicitatem ostendentes.

Cum infantuli vultus iam agnoscant, mechanismus agnitionis vultuum dicitur nativus; item mechanismus distinctionis inter animi motus vultu repraesentatos.

Videmus etiam initium mechanismorum emissionis quorundam modo in specialibus aevis vitae animalis committi. Sic sunt mechanismi emissionis commotionis sexualis, ad pubertatem hominis apparentes. Hic de maturatione videlicet cognitiva non loquimur, sed de coeptu mechanismorum ob hormontia.

Timores primitivi[recensere | fontem recensere]

Timor est stimulans status cuilibet animali desiderium fugae aut pugnae aut respondendi incapacitatem dans. Efficitur timor stimulo dolorem afferente; agnitione stimuli qui, per experientiam, dolorem afferre sciatur; vel etiam agnitione stimuli emissionis nativi (sicut, exempli gratia, motus sonusque abrupti pavoris excitationem[nb 2] ferentes).

In natura, saepissime fuga mos ostensus est, pugna optione alternata; sed apud praedatores animaliaque venenata pugna aliquanto saepius optatur. Cum pugna inter cuiusdem speciei sodales gestetur, "consilium burgarii"[nb 3] legem fere inviolatatam format; tali in evento hoc consilium solum consilium stabile ad evolutionem? est. Consilium burgarii in fugiendo constat cum proprio territorio absit, aliter pugnando.

Animal discere potest quemlibet statum, quo fuga inutilis sit, pugna requiri. Adaeque discere fugam et pugnam inutiles esse et statum deteriorare posse. Animal respondendi incapacitatis statum init, apud homines angore repraesentatum, et symptomata contentionis enervantis ferentem. Respondendi incapacitas unus mechanismorum adhibitorum a socialibus mammalibus velut hominibus ad comparationem "constitutionum hierarchicarum dominationis"[nb 4] sinendam.

Timor essentialis[recensere | fontem recensere]

Opera nuper facta manifestum fecerunt nervosum metus centrum, in corpore amygdaloideo? positum, neuronis citari tenentibus nervos sensorios? carbonii dioxidi. Quo reperto sciri potest prima forma timoris esse timor suffocationis; animalia primitiva e locis oxygenio carentibus fugere sivit.

Superiores viae nervosae ad timorem pertinentes hunc animi motum igitur committant quantitatem carbonii dioxidi in corpore amygdaloideo augendo. Id repertum absolute suffocationem, respirationem celerem sonabilemque et hyperventilationem?, omnes ad metum conexas, explicat.

Incubonum compositio[recensere | fontem recensere]

Inter annos sex decemque incubones sunt frequentissimae. In dimidio eventorum, infantes sese de aliqua re fugentes aut delitiscentes somniant. In 20% eventorum patiuntur vel etiam moriuntur. In 15% eventorum alios vulnus offerri vident et in 10% eventorum in spatio vacuo cadunt.

Oppugnatores communiter sunt viri (quater frequentiores quam mulieres) et interdum animalia pericolosa (velut lupi et serpentes) aut hybridae hominum animaliumque. Entes incorporales sicut phantasmata multum rariores sunt.

Cum compositio incubonum tam sit rigens, putantur qualitate genuina esse.

Timor serpentium[recensere | fontem recensere]

Hominum metus nativus serpentium est tenax mythus scientificus. In primis Darwin, hoc themate apud eum recidivo, timorem serpentium annotavit generaliter mammalibus abesse, ad autem simias adesse. Sua in autobiographia hunc enim timorem nativum clamavit: "... tam sit difficile iuvenibus in Deo fidem recusare quam simiae nativum timorem odiumque serpentium."[nb 5] In quoque The Descent of Man, Darwin ut argumentum de evolutione hominis e simiis hunc timorem, quem cum simiis homo communicat, adhibuit.

Quamquam simiae generis Pan naturali in loco paene semper serpentes timent, non hac re timor nativus sit. Robertus Hinde hunc metum animalibus in laboratorio natis abesse notavit. Nunc hunc timorem observatione transmitti scimus; cuiuslibet simiae terrorem aliae simiae timorem serpentis videndo amplificari. Etsi hominum timor serpentium non amplius sit navitus, nativam tenere capacitatem homo demonstratus est ad formam serpentium agnoscendam valde celerius potentiusque quam formam rei aliae, extra formam aranearum.

Hic duo emissionis mechanismos videmus. Primus, nativus, est mechanismus propagationis noxiorum animalium, a timore animalis noxii cuiuslibet animalis eiusdem speciei transmissus, dum secundus est mechanismus fixus cuius stimulus gravissimus conspectus illius animalis noxii est.

Timor praedatorum[recensere | fontem recensere]

Anxiferne?

Quamquam criterion horizontalitatis timore serpentium abest, omnibus hominibus serpentes non timentibus, hoc criterion quidem timori praedatorum est. Omnis enim homo magni canis conspectu frementis sollicitus sit, etsi ipse eventum abnegativum cum cane non tulisset. Aeque notissimus est metus infantilis monstrorum ac ludus communis, inter parentem iuvenesque, quo adultus ut monstrum agit (lente bracchiis tentis iens, ore aperto, dentes monstrans et fremens) et iuvenis fugere delitiscereque debet. Hoc genus ludi venationis a paene omnibus mammalibus geri videmus, tam praedis quam praedatoribus.

Timor obscuritatis[recensere | fontem recensere]

Obscuritas anxietatem efficit, formam generalem timoris, cum cura non una re propria contineatur sed diffusa. Iuvenes a metu tenebrarum exfugientes rari sunt et ille naturalis est, etiam quidem apud adultos. Quippe contextum habere oportet: in silva ambulandi noctu timor non est idem eundi in thalamo sine luminibus.

Ea amplificatio anxietatis item mechanismus nativus praesidio est ante praedatores. Opus est esse vigilantior ad circumiectum noctu ad praedatorem quendam in umbra occultum annotandum. Hic iterum evolutiva emissionis stimulo metus utilitas claret.

Stimulus timorem emittens in contextu obscuritatis sit, exempli gratia, repens conspectus duorum oculorum in obscuritate nitidorum.

Timor altitudinis[recensere | fontem recensere]

Ex altus existendo genus anxietatis simile generi obscuritate statuto supervenit. Hoc item in statu commoditas evolutiva crescentiae eo stimulo vigilantiae apparet.

Timor morborum[recensere | fontem recensere]

Naturaliter apud animalia socialia animalia aegra excluduntur quae visibiles alterationes eorum pelli, corio vel plumis teneant. Pompa nuptialis? saepe animal patefaciat partes corporales occultas adigit, modo efficiente pari anomaliarum praesentiam comperiendi.

Hominibus ob globalizationem in spatiis definitis viventibus, epidemiae multae relative nuper natae sunt, et, selectione naturali, huius instinctus naturae progressio auxit. A civilizationis principio, homo aegros seposuit; lege verbi gratia de coloniis leprosorum?. In anomaliis velut verrucis vel maioribus naevis cernebantur mulieres quae praecantrices dicebantur. Similiter pelliculas timoris personae deformes complent, sicut praecantrices digitis nasoque uncis, cadavera animata contagiosa, et cetera.

Apud hominem videtur quoque terror morborum mentis (ut megalomania vel psychopathia? sadistica), qui in pelliculis repraesentantur, exempli gratia, a veneficis risu acuto trepidoque.

Timor amissionis mortisque[recensere | fontem recensere]

Prima causa morum animalium animalia sinere continere corporalem sinceritatem vitareque mortem est. Conspectus igitur hominis hominem necantis timorem magnum committere potest. Hic metus tam intensus est ut, die impetuum 11 Septembris 2001, multa aëroplana devertere sineret, armis solis cultellis.

Pelliculis timoris sunt multae occisiones cruentae et amputationes.

Homo solum animal scientam mortis eius habens et defectus necessarii constitutionis eius biologicae est. Haec acerbitas ad mortem, aliquanto emollita figmento vitae aeternae et mundi mortuorum, non tamen hac re abit.

Usus copiosus larvarum industriae cinematographicae illam antiquam anxietatem demonstrat.

Timor timoris[recensere | fontem recensere]

Vultus timoris e Caroli Darwin The Expression of the Emotions in Man and Animals (1872) tractus, ab imagine photographica Gulielmi Beniamini Duchenne

Metus ab uno homine ad alterum transmittitur et, paroxysmo eius, turbam conterritam creare potest. Responsa ad metum velut conductio, vultus terroris et tremor stimuli sunt qui late in pelliculis timoris? adhibentur.

Timor ignoti[recensere | fontem recensere]

Cum animal imprimis rem ignotam videat, generaliter responsum primum timoris sit manifestatio. Re insonte, frequenter curiositatis causa animal timide ad eam aggrediatur. Id responsum naturale est: statu periculi, melius est, ut instinctu naturae dictatum, abstinere.

Omnis facies non cognibilis, sicut ramus in umbra vel nebula, anxietatem offert; animadversio nostra omnibus modis ingenium rei decernere conatur. Item in pelliculis timoris saepe sunt manifestationes rerum ignotarum, verbi gratia stellares advenae vel populi moribus formidolosis.

Instinctus naturae ad procreationem[recensere | fontem recensere]

Terminus instinctus naturae ad procreationem re vera multos mores celat qui coniunctim procreationem animalium efficiunt. Sunt separanda enim pompa nuptialis (blanditierum spatium), contextio parium apud animalia, coitus et almitas fetus apud species cuius parentes curas dant.

Cum prima animalia marina modo gametas ponendo in aquam reseminarent, creatio parium almitasque fetus spectrum morum altruisticorum in natura adhuc inaspectorum tulit. Ad constandum, horum morum actores novorum novum modum invenire debuerunt morem solum aetatis constringendi devertendive: pugnacitatem. Quam ob rem cumulus stimulorum pugnacitatem parentium adversus fetum prohibere sinens adfuit. Essentialiter animalium superorum proportiones vultus verterunt ad vultum planum, frontem convexum, oculos magnos, acquisiveruntque haec animalia tonum sonorum acutiorem.

Uno parente curas fetui dante, numerus fetus maturitatem adtigentis auget, sed ambobus parentibus dantibus curas et cibum quaerentibus, profectus quidem maior fit. Sic pares specierum paucos iuvenes prodentium faciunt: momentum studii parentium conversom proportionale magnitudini fetus omni procreationis tempore sit. Quantitas magna praedationis? magnaque difficultas in reperto cibi item creationem specierum familialium citant.

Creatione morum ad plasmationem parium spectantium confrontata eadem consultatione ut almitas fetus confrontata est, pugnacitas animalium aut constringenda aut devertenda erat. Multae species mechanismis pugnacitatem constringentibus, pro curis parentium fictis, utuntur, cum aliae hanc ferocitatem vertere adversus inimicos praeoptent. Generaliter autem hi mechanismi duo consentiunt.

Stimuli graves libidinis sexualis[recensere | fontem recensere]

Plerisque speciebus socialibus, stimuli distinctionem inter sexus sinentes discuntur eruditione. Soli nonnulli stimuli emissionis gubernare mechanismum eruditionis ad imaginem sexus contrarii sinent. Naturali evolutione hoc genus mechanismi flexilis optatum est quia si esset mechanismus rigens, speciei morphologia non posset mutare itaque atavica fieret. Contra, mechanismus eruditionis satis rigens esse debet ut mares feminaeque ab invicem se velint.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Irenäus Eibl-Eibesfeldt, Éthologie: biologie du comportement

David C. Geary et Philippe Gouillou, Hommes, Femmes: L'évolution des différences sexuelles humaines

Irenäus Eibl-Eibesfeldt, Love and hate: the natural history of behavior patterns

Irenäus Eibl-Eibesfeldt, Human Ethology

Konrad Lorenz, On Aggression

Jane Goodall, In the Shadow of Man

Desmond Morris, The human zoo: a zoologist's classic study of the urban animal

Edward O. Wilson, Sociobiology: the new synthesis

Edward O. Wilson, On human nature

John Maynard Smith, The evolution of sex

Robert Trivers, Natural selection and social theory: selected papers

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "mécanisme d'empreinte"
  2. "sursaut de peur"
  3. "Stratégie du bourgeois"
  4. "Structures hiérarchiques de dominance."
  5. "... it would be as difficult for them to throw off their belief in God, as for a monkey to throw off its instinctive fear and hatred of a snake."

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.

Roman numeral 10000 CC DD.svg