Nidus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nidus (-i, m.) est quaeviscumque structura ab animalibus quibuslibet composita ut ova vel genitura ipsave animalia serventur ex periculis et praedatoribus.

Multae species et variae animantium —et Vertebratorum et Invertebratorum— disparibus rationibus nidificant: alii nidum faciunt ex herbis et ramusculis; alii cavis arborum vel saxorum solive tantum utuntur.

Animalia nidificantia[recensere | fontem recensere]

Nidus avium cum ovis.

Quamvis propositum in construendo nidos idem sit fere omnibus bestiis, tamen graves differitates in modis nidificandi sunt.

Aves[recensere | fontem recensere]

Plerumque peritissimi nidificatores, volucres nidos construunt praecipue innectendo ramuscula et folia graminaque aut locula naturalia artificiosave inventa materie graminacea farciendo.

Plurimae aves vel in cavis (e.g. vd. Nymphicos hollandicos et Melopsittacos undulatos) vel in ramis (vd. passeres et ciconias) arborum nidificant; aliae, ex quibus videmus aquilas aliosque rapaces, in summa rupe aut in decliviis praecipitibus nidos ponunt ad praedas commodius prospiciendas praedatoresque in tempore conspiciendos.

Nonnulli volucres nidos non faciunt nec farciunt: tantum locis utuntur, quae putant apta ad ova deponenda esse.

Reptilia[recensere | fontem recensere]

Nidus testudinis marinae.
Nidus Oviraptoris.

Alligatores et Crocodilia construunt apud ripas fluviales ingentes nidos lutum et herbas congerendo, qui occluduntur depositis ovis. Ut primum modo nata incipiunt ovis excedere, genitrices nidos patefaciunt eaque ad aquam conducit.

Similiter testudines marinae in cavis in oris litoris fossis deponunt ova.

Elapidae quoque construere solent nidos quos ambo parentes vigilant.

Etiam omnia Dinosauria ova deponebant in nidis apparatis. Inventa sunt ossa cuiusdam dinosauri Mongolici, quod appellatum est Oviraptor philoceratops: re vera hic Oviraptor non ova praedabatur sed incubitabat.[1][2]

Mammalia[recensere | fontem recensere]

Nonnulla minora mammalia (e.g. mures et lepores aliaque Rodentia) cuniculos perfodiunt in quibus prolem pariunt et alunt: itaque hac structura utuntur nido et recessu nec non receptaculo cibario. Tamen plurima mammalia se in cavos naturales simpliciores recipiunt: ex omnibus vulpes, procyones et ericii mentionari possunt.

Praeterea sunt duae peculiares familiae animantium ex ordine Monotrematorum (Ornithorhynchidae et Tachyglossidae), quae nidos construunt ovaque deponunt quamvis mammalia sint.

Insecta[recensere | fontem recensere]

Apes, vespae, formicae, termites et alia insectorum genera solent nidos construere quam maxime pro copia et viribus possunt.

Apes quandam secernunt ceram ex qua alvearium faciunt; vespae autem ex materie chartacea, quam impetrant miscendo salivam eorum ligno arborum. In cellis alvearii deponuntur ova et alimenta congeruntur.

Formicae et termites implicatissimos cuniculos fodiunt, a plurimis centenis miliis insectorum inhabitatos. Aliquando termites nidos augent luto, ligno ac excrementis, nonnulla metra nonnumquam altos.

Amphibia et pisces[recensere | fontem recensere]

Structuris ex virentibus subaqueis factis fere utuntur nonnullae piscium species ad ova deponenda; et piscium et amphibiorum ova saepe congregantur. [3]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopaedia Britannica – Oviraptor
  2. library.thinkquest.org – Oviraptor
  3. The Encyclopedia Americana (1920) - Fishes, Nest-making by: «... little sticklebacks, the males of which construct, in crevices of rocks, or among water-weeds, elaborate muff-shaped nests of small sticks and plant-fragments, woven together with glutinous threads spun from an organ connected with the kidneys. In such a nest the female then deposits her few and relatively large eggs...».

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad nidum spectant.