Evolutio hominis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Emblem-contradict.svg
Scientia huius commentarii est dubia, prava vel nimis tenuiter descripta.
Corrige et amplifica si potes.


Opinabilis hominidarum distributio, geographice per aetates monstrata. Aliae "possibilitates" in taxonomia et in distributione specierum hominidarum discrepant.

Evolutio hominis est evolutionis biologicae pars quae genus hominum spectat. Multa de hac evolutione usque hodie manent incerta, quod evidentia aliquanto infecta est, sed per explorationes archaeologicas et probationes scientificas sicut ascriptiones C-14, multi eventus quibus species Homo orta est fere adamussim deducti sunt.

Primates prius in arboribus silvarum vivebant. Circiter ante 20 000 000 annorum primates primi vitam terrestrem degere coeperunt.

Sahelanthropus tchadensis et Orrorin tugenensis, qui ante 6 000 000 annorum vixit, fuit prima prima familiae hominidarum species. Africa est locus proprius evolutionis hominidarum familiae et eorum generum.

Circiter ante 6 000 000 annorum hominidae fuerunt iam similes hominibus. Eius temporis Australopithecus afarensis nobis notus est. Postea Australopitheci robustus, africanus, boiseique evoluti sunt. Australopitheci fuerunt bipedes; volumen cerebri fuit circiter 500 centimetrorum cubicorum, quod est proximum cerebri volumini generis Pongonis.

Prima generis Hominis species fuit Homo rudolphensis, qui ante 2 000 000 annorum vixit. Aliae generis Hominis species ante duo vel 1 000 000 annorum fuit Homo habilis et Homo erectus. Cerebri volumen speciei Hominis rudolphensis fuit circiter 775 centimetrorum cubicorum.

Homo erectus fuit species hominum antiquorum cerebro maximo affecta. Volumen cerebri circiter fuit 900 centimetrorum cubicorum. Anatomia fuit similior modernae quam in aliis speciebus eiusdem temporis.

Illa species fuit quae prima ex Africa in alios continentes migravit. Inventa sunt exemplaria non modo in Africa, sed etiam in Asia (Iava, ubi specimen fuit quod specimen proprium speciei est) et in Europa (ante 1 000 000–100 000). Homo erectus in Europam migravit, ubi notus est ut Homo antecessor.

Ex Homine erecto, species evolutae sunt:

Ex Homine antecessore, species evolutae sunt:

Homo antecessor aut Homo heidelbergensis aut Homo sapiens neanderthalensis in Europa non fuerunt maiores quam homines Europaei hodierni. Africa fuit cunabula Hominis sapientis sapientis. Exemplaria prima ante duo centena milia annorum in Africa vixerunt. Circiter ante centum milia annorum, Homo sapiens sapiens in Europam advenit et in Asiam. Circiter ante 30 000 annorum, Homo sapiens sapiens ex Asia in Americam septentrionalem migravit.

Nonnulli homines inscii, qui creationistae nominantur, de evolutione specierum dubitant, sed potius clamant hominem, animalia, plantas intra tempus breve a divinitate creatos esse, ut narratur, exempli gratia, in eorum Biblia Sacra, in primo capite libri Genesis.

Species hominis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg