Metathorax

E Vicipaedia

Metathorax est posterius ex tribus segmentis in thorace insecti, quod tertium crurum par fert. Sua principalia sclerita? (lamellae exosceletales) sunt metanotum (dorsale), metasternum (ventrale), et metapleuron (laterale), in quoque latere disposita. Metathorax est segmentum quod alas posteriores in plurimis insectis alatis fert, quamquam hae alae aliquando diminuuntur vel commutantur, ut in dipteris, in quibus deminuuntur ut halteres? efficiant, vel in coleopteris quae volare non possunt, in quibus eae aliquando absunt, quamquam alae anteriores iam obtinent. Omnibus insectis adultis sunt crura in metathorace disposita. In plurimis insectorum gregibus, metanotum deminuitur quod ad mesonotum pertinet. In subordine Apocritis hymenopterorum, primum segmentum abdominale ad metathoracem adligatur, et tum propodeum appellatur.

Nexus interni

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!