Mesothorax

E Vicipaedia

Mesothorax est medium ex tribus segmentis in thorace insecti, quod secundum crurum par fert. Sua principalia sclerita? (lamellae exosceletales) sunt mesonotum (dorsale), mesosternum (ventrale), et mesopleuron (laterale), in quoque latere disposita. Mesothorax est segmentum quod alas anteriores in omnibus insectis alatis fert, quamquam hae alae aliquando diminuuntur vel commutantur, ut in coleopteris et dermapteris, in quibus sclerotizantur? ut elytras (tegmenta alarum) efficiant, et in strepsipteris, in quibus eius forma deminuitur ut halteres? efficiant. Omnibus insectis adultis sunt crura in mesothorace adligata. In nonnullis autem insectorum gregibus, mesonotum hypertrophizatur,? sicut in dipteris, hymenopteris, et papilionibus, in quibus anterior mesonoti pars (mesoscutum, vel simpliciter scutum appellata) plurimum dorsalis thoracis superficiei est. In his ordinibus, parvum scleritum? ad mesonotum usitate adligatur, quod fundamentum alarum tegit, tegula appellatum. In uno insectorum grege, hemipteris, dorsalis thoracis superficies principaliter in prothorace usitate consistit, sed etiam partim in amplificata mesonoti parte posteriori, scutellum appellata; in coleopteris, scutellum aliquando est aspectabilis, saepe ut parva lamella triangularis inter fundamenta elytrarum dispositum, ergo scutelli hemipterorum loco simile. In dipteris et hymenopteris, scutellum mesothoracicum etiam est distinctum, sed multo minus quam mesoscutum.

Nexus interni

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!