Inachis io

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Inachis io
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Nymphalidae
Tribus: Nymphalini
Genus: Inachis
Hübner, 1819
Species: Inachis io
Binomen
Inachis io
(Linnaeus, 1758)
Synonyma
  • Nymphalis io
  • Papilio io

Inachis io (Anglice peacock, European peacock) est papilio familiae Nymphalidarum, sola species sui generis, et in Europa et Asia temperata ad orientem usque ad Iaponiam endemicus.

Sunt duae subspecies, I. io caucasica (Jachontov, 1912) in Azerbaijan, et I. io geisha (Stichel, 1908) in Iaponia et Russian Far East? endemicae.

In Insulis Britannicis, hic papilio in Anglia, Scotia (Orcadibus Insulis et Shetland? non exclusis), Cambria, et Hibernia videtur. Sua distributio geographica hodie extenditur.[1][2] Putatur nihil ei minari.[1]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Latitudo alarum est 50–55 mm. Principalis alarum color est robiginosus, et cuique apice est propria macula ocularis nigra, caerulea, flava. Latus inferius est brunneum vel nigrum.

Historia naturalis[recensere | fontem recensere]

Inachis io in silvis, agris, pratis, pascuis, vivariis, et hortis, et a terris humilibus ad 2500 m super maris aequor habitat. Hic est papilio quotidianus, in permultis vivariis hortisque Europaeis visus. Mas terram defendit quam saepe in via feminarum ad situs ovipositionis eligit.[3]

Hic papilio per hiemem hibernat antequam ova parit vere ineunte.[2] Ova costata et olivacea in superioribus plantarum partibus, in inferioribus foliorum Urticarum Hululique lateribus adligantur.[4] Erucae, nigrae, quoque in segmento sex ordinibus spicarum hamatarum serieque punctorum alborum, capite nigro, post septem dierum spatium excluduntur. Chrysalis est vel cinerea vel fusca vel viridis, aliquando colore aliquantum nigro tincta.[4] Erucae ad 42 mm longae sunt.

Larvae Urtica dioica, Humulo lupulo, et Urtica urenti vescuntur.[2]

Adulti nectar ex variissimis plantis florentibus sorbillant, inter quas Buddleia, Salices, Taraxaca, Origanum ferum, Sambucus ebulus, Eupatorium cannabinum, Trifolia ; ei etiam suco arborum et fructibus putrescentibus utuntur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Io in mythologia Graeca fuit filia Inachi, regis Argorum, et ea fuit Herae sacerdos, cui Iuppiter vim obtulit et quem in iuvencam commutavit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Peacock". A-Z of Butterflies. Butterfly Conservation 
  2. 2.0 2.1 2.2 Eeles, Peter. "Peacock - Inachis io". UK Butterflies 
  3. Peter W. Price, Insect ecology, ed. 3a. (John Wiley, 1997, ISBN 978-0-471-16184-4), p. 405; pagina Inachis apud books.google.co.in.
  4. 4.0 4.1 Stokoe, W.J. (1966). The Observers Book of Butterflies. The Observer's Books (Fully ilustrated ed.). London: Frederick Warne & Co. pp. 191 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baker, R. R. (1972). "Territorial Behaviour of the Nymphalid Butterflies, Aglais urticae (L.) and Inachis io (L.)". Journal of Animal Ecology 41 (2): 453–469 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Inachem Io spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Inachis io apud Vicispecies.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!