Labyrinthus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Labyrinthus classicus.

Labyrinthus (Graece: λαβύρινθος, labýrinthos) est locus artificiose creatus viis cum intricatis et nonnumquam compitis ad viatores confundendos.

Labyrinthorum classes duae sunt. Primam (in qua et Classici et Mediaevales labyrinthi adscribuntur) unico possibili itinere labyrinthi formant et illud respondet quod Anglice labyrinth nuncupatur. Secunda classis, quae Anglice dicitur maze, illi labyrinthi formant qui multiplices possibiles habent decursos.

Labyrinthus Graecus [recensere]

In Graeca mythologia Labyrinthus erat elaborata structura aedificata ad petitionem Minois regis Cretae ab artifice Daedalo ad Minotaurum concludendum. Minotaurus monstrum erat quod caput taurinam habebat et humanum corpus ab umeris, quod Theseus necavit in labyrintho. Theseus deinde egressus est labyrintho filum sequens quod ligaverat ingressione, propter Ariadnae consilium.

Labyrinthus (Eberhardi Bethuniensis) [recensere]

Eberhardus Bethunensis scripsit anno 1212 carmen de miseriis rectorum scholarum inscriptum Labyrinthus vel Laborintus (de labor-intus).

Pinacotheca [recensere]