Miraculum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Miraculum est res inexplicabilis, quae contra legem naturalem fieri videtur. Miracula saepe opera divinarum vitium aut dei esse existimantur. Nomen autem miraculi, item modo generali usurpatur ut demonstretur non probabilem sed fructuosam rem (exempli gratia, superare morbum terminalem) aut ullam rem mirabilem, etsi probabilissimam (exempli gratia, partus, qui "miraculum vitae" a nonnullis vocatur).

Miracula in Libris Religiosis[recensere | fontem recensere]

Biblia Hebraea[recensere | fontem recensere]

Miracula in Tanakh ("Bibliis Iudaeis" vocato, et Torah et libros prophetarum scriptorumque continenti) describuntur. Maxima ex his scriptis miracula Moysis, Heliae, et Danielis sunt. Miracula Moysis Decem Pestes Aegypti,[1] digressio Maris Rubri,[2] et mutare virgam in serpentem sunt[3]. Heliam effecisse resurrectionem filii viduae,[4] vocavisse ignem ex caelo in numerosis temporibus,[5] et divisisse Iordanem flumen[6] putatur. Daniel, secundum Librum Danielis, Sedrac, Mesac, et Abdenago ex camino eripuit,[7] et se in caverna leonum conservavit.[8]

Biblia Christiana (Novum Testamentum)[recensere | fontem recensere]

Miracula Novi Testamenti ab Iesu aut eius discipulis in eius nomine efficiuntur, et discidia legum naturalium ab Deo sunt. Iesus Christus triginta et quinque miracula, quae per quattuor evangelia narrantur. Miracula Iesu argumentum eius numinis esse putantur. Aliquot horum miraculorum mutare aquam in vinum[9], curare multos invalidos homines,[10] et efficere quattuor distinctae resurrectiones[11] sunt. Apostoli Christi item multa miracula efficiunt, quae in Actis Apostolorum describuntur. Aliquot horum dicere alienis linguis[12], curare infirmos et resurgere mortuos[13] sunt.

Coranus[recensere | fontem recensere]

Coranus ab Musulmanis scriptus esse miraculose et missus esse ad terram ex caelo putatur. Muhammed item effecisse miracula putatur, etsi non explicite notata in Corano, exempli gratia, scindere lunam post persecutionem discipulorum (1.Sura 54:1–2). Muhammed item imperavisse arbores ut flectarent sibi putatur.

Magnitudo et Affirmationes Miraculorum[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Romana Catholica[recensere | fontem recensere]

Miracula in Ecclesia Catholica gravissima sunt, quod homo efficere debet miracula ut canonizetur. (Si autem homo pro Deo morietur, semper canonizabitur.) Homo unum miraculum debet efficere ut beatum vocetur et dua miracula ut canonizetur. Necesse est miracula post mortem hominis fieri, ut spiritus in caelo esse et opus Dei agere confirmetur. Miracula quae fiunt cum homo vivit item argumentum gratia Dei esse putantur. In ecclesia hodierna, clerici physicos, medicos, et theologos consulunt ut, utrum alia explicatio sit opinati miraculi, decernant. Si non alia explicatio est, ad ecclesiam referunt. Aliquot miraculorum sanctorum, quae post mortem fiunt, sunt:

  • Curare aegrorum et invalidorum
  • Incorruptio--corpus sancti non putrit in sepulcro. Etsi supernaturale esse putatur, non iam miraculum pro canonizatione esse putatur. Ecclesia Orthodoxa adhoc pro canonizatione utitur.
  • Odor Sanctitudinis--corpus sancti non putit ob cariem, sed odorem dulcem habet.
  • Liquefactio--sanguis sancti quotannis anniversario mortis liquifit.

Nota miracula sanctis vivis referuntur:

  • Stigmata--corpus vulnera Christi in cruce ostendit.
  • Levitatio--sanctus super humum volitat.
  • Bilocatio--sanctus in multis locis eodem tempore apparet.

Ecclesia Catholica item alia miracula, quae cum canonizatione non implicantur, agnoscit. Multa miracula eucharistiala fuerunt, exampli gratia, Sancta Hostia in carnem et sanguinem Christi mutatur, cruentatur, et super humum volitat. Renuntiatio prima Anxani, in Italia circa annum septingentesimo post Christum natum erat. Carno et sanguis Anxani hodie habentur. Physici tam hoc evento turbantur ut carni et sanguini adhoc student.

Aliae Ecclesiae Christianae[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiae Catholicae similis, miracula canonizationi necesse esse putat. Notissimum miraculum Orthodoxum est Sacer Ignis, qui quotannis in Templo Sacri Sepulchri Hierusalem? fit. Hic ignis triginta et tres candelas albas sponte incendit, et peregrini ignem non carnem primis triginta et tribus minutis torrere dicunt. Hoc miraculum iuctim? notatus est, ex anno millesimo centesimo sexto. Deliquit fieri modo cum ministrales non Orthodoxi vocare conati sunt. Gregorius Papa Nonus ignem fraudem esse anno millesimo ducento tricesimo octavo dedicavit. Ecclesiae Protestantes miracula unum donorum Spiritus Sancti esse putant, una curare et dicere in linguis.

Hinduismus[recensere | fontem recensere]

Miracula non quotiens in Hinduismo sicut in aliis religionibus fiunt. Notissimum in historia hodierna "Miraculum Lacteum Hinduismi" vocatur. Die vicensimo quinto Septembris, anno millesimo nongentensimo nonagensimo quinto, imago Domini Ganeshae Novi Delii coclear lactis bibit. Hoc miraculum tam grande erat ut homines trans Indiam ad suas imagines deorum lac offerrent. Imagines omnium deorum Hinduismi, per Indiam et in Britannia, Canada, et aliis civitatibus, lac bibit. Multi physici proventum actionis capillaris esse dixerunt, sed haec explicatio non commotionem hominum minuit. Hoc prodigium fine diei finivit, nonnullis discipulis verum miraculum esse approbans.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.Ex 5:1-9, 7:8-12:36.
  2. 1.Ex 13:17-15:21.
  3. 1.Ex 4:2-4
  4. 1.1Ki? 17:22.
  5. 1.1Ki 18:38, 2Ki 2:10, 2Ki 2:12.
  6. 1.2Ki 2:8.
  7. 1.DA 3:19-27
  8. 1.DA 6:16-24.
  9. 1.John 2:1-11.
  10. 1.Jn 4:46-54, 5:1-9, 9:1-7, 18:10; Mt 8:14-15, 9:2-8, 12:9-13, 8:5-13, 12:22, 9:20-22, 9:27-31, 20:29-34; Mk 7:31-37, 8:22-26; Lk 13:10-17, 14:1-6.
  11. 1.Lk 7:11-15; Mt 9:18-19, 23-26; Ioannes 11:17-44; Mk 16:6.
  12. 1.Acts 2:7-11
  13. 1.Acts 9:26-41.