Iacobus a Voragine
Iacobus a Voragine sive Iacobus de Voragine (natus circum annum 1230 Voragine prope Genuam; mortuus anno 1298 Genuae) fuit monachus Ordinis Praedicatorum, archiepiscopus Genuae, auctor.
Natus Voragine, in oppido parvo prope Genuam civitatem, sextum decimum annum aetatis agens in Ordinem Praedicatorum intravit.
Inter annos 1263 et 1298 praeclarum confecit opus Latinum. Quae postea Legenda aurea nominabatur. Est conlectio virorum sanctorum anni ecclesiae. Novissimum exemplum Latinum est liber Iohannis Pauli Maggioni (Giovanni Paolo Maggioni), viri docti Longobardiae, ex anno 1998. Habet circiter 1300 paginas. Eminentissima operis sunt verba simplicia, quae propria legenda sunt.
Scripsit etiam tres conlectiones sermonum: 'Sermones Quadragesimales (ed. G. P. Maggioni, 2005), Sermones de Sanctis et Sermones de Tempore.
Anno 1292 archiepiscopus Genuae creatus; ibi obdormivit anno 1298.
Nexus externi [recensere]
| Vide Iacobus a Voragine apud Vicifontem. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Legendam Auream spectant. |
- Bengt Alexanderson (1995), "Ad Jacobi de Voragine Legendam Auream notationes criticae", Electronic Antiquity III 1.
- Sermones.net : Thesaurus sermonum Iacobi de Voragine