Capus
E Vicipaedia
Capus[1] (-i,m.) vel capo[2] (-onis,m) est gallus saginandi causa castratus. Hanc castrationem quo modo a Romanis efficiebatur sic Columella explicat : "nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur[3]". Hodieque capus cum festis conviviis tum praecipue Natalicia cena apponitur. Sed nunc genitalia eximuntur per incisuram scalpro factam, calcaria non iam exuruntur.
Notae [recensere]
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |