Cladus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cladus (e Graeco κλάδος klados 'ramus') in phylogenesi est grex animantium qui tamquam ramus arboris vitae est, atavum omniaque huius prognata communia continens.

Si cladus bene hanc definitionem decet, cum animantia inter se propinqua et ex uno avo communi orta contineat, monophyleticus habetur, et potest categoria taxinomica fieri, nec tantum in cladistica adhibitus.

Omnes cladi cladogramma formant, id est imago stirpis, quae in varios ramos animantium species fingentes dividitur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]