Caouinum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vindemia apud Tupinambas fructuum cassuviorum, qui ad confectionem caouini adhibentur (André Thévet, Les Singularitez de la France antarctique [Lutetiae, 1558] f. 120v)

Caouinum[1] est potio fortis translaticia Aboriginum Brasiliae ex tempore ante Columbum. Sunt adhucqui hodie remotis et rusticis locis in Panama et America Meridionali conficiant. Caouinum fit ex mandioca fermentata, vel maizio, nonnumquam additis pomorum sucis. Tribus Cunarum Panamensis platanis utuntur.

Proprium est caouino ut impensum praecipuum coquatur, manducatur, et denique recoquatur ante fermentationem, ut enzyma in saliva amulum sacchara fermentabilia reddat (eodem pacto olim fiebat temetum Iaponicum).[2]

Caouinum saeculis XVI et XVII apud Tupinambas[recensere | fontem recensere]

Masticatio suci a mulieribus ad fermentationem caouini (André Thévet, Les Singularitez de la France antarctique [Lutetiae, 1558] f. 46v)

Quae sequuntur, pleraque ex Ioannis Lerii Historia navigationis in Brasiliam extracta, ad Tououpinambaultios vel Tupinambas spectant, qui litus medium Brasiliae saeculo XVI habitabant. Similem autem morem Brasilienses indigenae usque ad hunc diem praebent.

Paratio caouini (ut omnium alimentorum) erat munus muliebre tantum, nullis viris adiuventibus:

[Radices mandiocae] in primis postquam minutatim conciderunt ... inque vasis luteis suffervefaciunt, quoad mollescant, emollitas ab igne removent, ac defervescere sinunt. His ita expeditis, earum pleraeque circa ingentia illa vasa sedentes, frusta illa mollita mandendo comminuunt, [enzymis in saliva amulum saccharos fermentabiles reddentibus,] deinde singula manu ab ore excipientes in aliud vas igni impositum deiiciunt, ut ibi rursus ferveant: baculo autem agitant, donec satis ferbuisse iudicent. Tum secundo a flammis ablatum in alia vasa e cannis, quorum singula cadum minorem Burgundium aequant, minime colatum reponunt. Ubi vero rursus ferbuerit, despumatumque fuerit, cannas illas operiunt quoad ... ebibant ... Nihilominus hoc sibi firmiter persuadent barbari, potionem nullius saporis futuram, si radices aut milium ipsi mandant. Deinde tam hoc indignum arbitrantur, quam ineptum est quod a rusticis Segusianis factitatur, qui et nent et colum gestant.[3]

Potio evenit "subturbida et spissa ... ac fere lactis saporem imitatur". Caouinum sunt varietates et "rubea" et "alba" sicut vini, et pomis sapor tingi potest. Eadem prorsus ratione conficiunt similem potionem ex maizio (quod "auati" et "milii" nomine Lerius commemorat). Quoniam autem mandioca ac maizium "quolibet tempore in illa regione proveniunt, ideo quotienscumque visum est potum eiusmodi conficiunt tanta copia, ut semel plusquam triginta cados sexagenum sextariorum Parisiensium in ipsorum aedibus dispositos viderim". Quo dicto Lerius Europaeos potatores his verbis admonet: "Procul estote Germani, Flandri, Helvetii, omnesque adeo qui strenue potando palmam petitis. Vos enim audito barbarorum potandi modo sponte illis cessuros esse video:" unum solum, vel duos tranquille potare posse, sed caouinum frequentius maximis compotationibus bibi, a decem hominibus usque ad sescentos, nunnumquam ex compluribus oppidis; caouinum necessarium esse adhibitis solemnibus caeremoniis, praesertim cum captivus mactetur.[4]

Caouinum compotationibus apponere quoque mulieres contingit. Caouim magis delectabilis habetur tepidum, qua de causa feminae lentum ignem circa vasa medio foro reposita accendunt "ut potus ille tepescat ... Id ubi factum est, primum aperiunt cadum et poculorum loco cucurbitae amplae altera parte, quae tres Parisienses sextarios capiat hauriunt. Tum viri saltando ad illas accedunt, plenosque cyathos ab ipsarum manibus accipiunt, illaeque identidem bibunt et uno haustu plena pocula absorbent. Haustus vero tantisper repetunt dum in cadis omnibus vel una caou-in gutta restat. Tres dies et noctes continue bibentes" vidit Lerius Tououpinambaultios, hilares canentes, sibilantes, saltantes, choreas agitantes; viros usque adeo expletos potuque oppressos ut oneri ferendo impares essent; vomere ut bibant "quia incoepti certaminis defectio ignaviam argueret:" sed (mirabile dictu) inter bibendum nihil comedere, atque inter comedendum omnino non bibere.[4]

Lerius ait se cum comitibus suis conatum caouinum sine mandendo conficere, radices aliquot varietatum aypi et maniot (Manihot esculenta) cum quadam milii copia contusas fervefacientem, sed experientia eos edoxit stationem hanc non succedere, quo factum est ut paulatim aboriginali caouino assuevissent:

Denique quia non dubito, quin ea quae radicibus et milio foeminarum dentibus attritis ad caou-in parandum diximus, stomachum multis ad nauseam usque moverit, quo fastidium illud abstergant, peto ab illis, ut rationem qua mustum apud nos exprimitur animo repetant. Enimvero si vinitores, vindemiarum tempore, in iis praesertim locis quae vina generosissima gignunt, nudis pedibus, nonnunquam calceis induti labra vinaria ingredi uvasque calcare, inque ipsis torcularibus immundissime tractare meminerint, multa comperient non mundiora illo radicum commanducatu. Si vero quis instet, fervendo ac despumando vinum purgari, respondeo caou-in quoque eadem penitus ratione sordes omnes abiicere, ac proinde parem utriusque esse hac in parte rationem.[5]

Simon de Vasconcellos in Chronica da Companhia de Jesu do estado do Brasil (1663) duodecim fere varietates caouini enumeravit, praecipue per materies digestas, quae materies sunt Spondias cytherea, aypi et manihot (varietates Manihot esculentae), Musa, Zea mays, Ananas comosus, Ipomoea batatas, Genipa americana, Anacardium occidentale; insuper e melle silvestri atque e saccharo; insuper varietas bacutinguy quem non definit, fortasse e fructu Platoniae insignis. Optime ex Anana comoso, sed maxima quantitate provenisse rettulit e cassuviis (fructibus Anacardii occidentalis)[6] cuius usum Andreas Thevetus iam anno 1558 descripserat. Idem Vasconcellos confectionem caouini e cassuviis breviter evoluit:

Huius cadum vidi, de quo, nisi originem pro certo habuisses, vinum Portugallense esse dixeris. Hoc modo conficiunt. Cassuvia in hirneas exprimunt. Ibi sucum reponunt dum ferveat spumetque fermenteturque, usque dum substantia vini fiat, plus minusve acida ratione temporis elapsi. Hoc vinum inter eos super alia omnia aestimatur: qui arborem cassuviorum possideat, propter hunc usum, praedium pinguissimum habere reputatur.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apud Lerium semper legimus figuram Caou-in (Italicis litteris), nisi uno loco (p. 176), quo scribit "nonnulli in istis szmposiis [sic] 4 Caouini sextarios exhauriãt:" quod licet soloecismus tantum esse potest (cum in indice, p. 296 repetetur), sed nobis quidem Latine scribentibus magis utilis est figura.
  2. Naomichi Ishige, The History and Culture of Japanese Food (Londinii: Kegan Paul, 2001) pp. 33-34
  3. Lerius (1586) pp. 104-105. Rem ultimam sic Francogallice expresserat: Les hommes ont ceste ferme opinion, que s'ils maschoyent tant les racines que le mil pour faire ce bruvage, qu'il ne seroit pas bon, encores reputeroyent ils aussi indecent à leur sexe de s'en mesler que nous ferions par deçà d'en voir un prendre une quenoille pour filler: Lerius (1578) p. 142
  4. 4.0 4.1 Lerius (1586) pp. 105-107
  5. Lerius (1586) pp. 110-111. Rem ultimam Francogallice sic expresserat: Que si on dit la dessus, "Voire mais, le vin en bouillant jette toute ceste ordure:" je respond que nostre caou-in se purge aussi, et que quant a ce point il y a mesme raison de l'un à l'autre: Lerius (1578) p. 150
  6. Só em fazer varias castas de vinho são engenhosos. Parece certo, que algum deos Baccho passou a estas partes a ensinar lhes tantas especies d'elle, que alguns contão trinta e duas. Huns fazem de fruta que chamão acayá; outros de aipy, e são de duas castas, a huma chamão cauy caraçú, a outra cauy machaxéra: outros de pacóba, a que chamão pacouy: outros de milho, a que chamão abatiuy: outros de ananás, que chamão nanauy, e este he mais efficaz, e logo embebeda: outros de batata, que chamão jetiuy: outros de janipabo: outros que chamão bacútinguy: outros de beijú ou mandióca, que chamão tepiocuy: outros de mel silvestre, ou de açúcar, a que chamão garápa: outros de acajú, e deste em tanta quantidade que pódem encherse muitas pipas, de cor a modo de palhete: Vasconcellos (1663) pp. 86-87
  7. D'este vi eu huma frasqueira, e se não fora certificado do que era, affirmára que era vinho de Portugal. Fazemno da maneira seguinte. Espremem o acajú em vasos, e nestes o deixão estar tanto tempo que ferva, escume, e fermente, até ficar com sustancia de vinho, mais ou menos azedo, segundo a quantidade do tempo. He este vinho entre elles estimado sobre todos os outros, e ser senhor de hum d'estes cajuaes, pera effeito d'elle, he ter o morgado mais pingue: Vasconcellos (1663) p. 87

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus interni