Alameda (California)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Alameda urbs est in comitatu Alamedae in civitate Californiae. Sita est in insula parva, prope urbem Quercupolem. Non procul ab insula est urbs notissima Sanctus Franciscus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primo, haec regio incolebatur a tribu indigena qui appellabatur "Ohlone". Hispani has terras saeculo XVI victi, latifundia vastas coloniae novae constituerunt. Haec regio pars latifundii maximi Sancti Antonii (hispanice Rancho San Antonio) facta est. Cum Mexicani se ab Hispanorum potestate bello liberavissent, latifundium Sancti Antonii pars novae nationis Mexici factum est. Mexico victo in bello cum Americanis, California translata est a Mexico ad Civitates Foederatas anno 1848. Urbs Alameda condita est anno 1853.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Alameda non semper erat insula. Primum paeninsula et pars Quercupolis erat. Anno 1853, aestuario facto, Alameda iam divisa est a Quercupole.

Illo tempore, Alameda introeunda erat nave, sed nunc pontibus cuniculisque in insulam introire licet.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Alameda 72,256 incolas anno 2000 habet.

Natio Civitates Foederatae
Civitas California
Comitatus Alameda
Praefecta Beverly Johnson (D)
Incolae 72,256 (2000)
Regio temporis UTC -8 (UTC -7) in aestate

Nexus externus[recensere | fontem recensere]