Dies Telluris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum Oecologiae a Ronaldo Cobb anno 1969 excogitatum
Ritum Hebdomadis Telluris logo? quod fuit scaena (backdrop) Relationis Propriae CBS News cum Gualterio Cronkite, spectaculi televisifici temporis eximii (prime time) de Die Telluris, anno 1970 emitti.[1]

Dies Telluris est dies ad hominibus iniciendas gnaritatem aestimationemque circumiectús naturalis Telluris. Idea Dies Telluris primum a Iohannes McConnell in conferentia UNESCO Franciscopoli anno 1969 decreta est, cuius origo Franciscus Assisiensis, sanctus oecologiae est. Feriae a Senatore Gaylord Nelson formá indoctrinationis (Anglice: teach-in) conditae sunt, et primum die 22 Aprilis 1970 celebratae. Cum primus Dies Telluris Civitates Foederatas vehementius diceret, societas a Dionysio Hayes, primo reipublicae coordinatore anno 1970, instituta, rem in alias civitates anno 1990 tulit et celebrationes Diei Telluris in 141 civitatibus ordinavit.[2][3] Dies Telluris per orbem terrarum nunc ordinatur a Reti Diei Telluris (Earth Day Network), et in plus quam 175 civitatibus quotannis celebratur. Permulta communia Hebdomadem Telluris? celebrant, septem dies casuum qui quaestiones circumiecti vehementius dicunt. Anno 2009, Communis Conventus Consociationis Nationum diem 22 Aprilis Internationalem Telluris Matris Diem rite nominavit.[4]

Die 22 Aprilis 1970, Dies Telluris initium hodierni motús circumiecti significavit. Circa 20 milliones? Americanorum in re erant participes. Milia conlegiorum et universitatum recusationes deterioris circumiectús condicionis ordinaverunt. Greges qui effusiones olei, fabricas polluentis, stationes electricas (power plants), cloacas infectas? (raw sewage), quisquilias toxicas (toxic dumps), pesticidia, tumultús viarios (freeway and expressway revolts), deminutionem locorum desertorum (wilderness), et pollutionem aeris separatim pugnaverant se easdem sententias communicare subito intellexerunt.

Petrus Seeger fuit principalis orator exsecutorque musicae in re Vasingtoniae habitá. Paulus Newman et Ali McGraw rem Novi Eboraci habitam comitati sunt.[5] Senator Edmundus Muskie fuit principalis orator in Horto Fairmount Philadelphiae.[6] Alii homines notabiles qui rem in variis locis comitati sunt fuerunt Raldulphus Nader, agitator pro tutelá consumptorum et candidatus praefecturas petens? (candidate for president); Ian McHarg, architectus terrestris; Georgius Wald, biochemicus Harvardianus qui Praemium Nobelianum abstulerat; Hugo Scott, "dux minoritatis" Senatús CFA; et Allen Ginsberg poeta.

Dies Telluris in San Diego City College? Didacopole Californiae anno 2007 celebratus.

Dies Telluris Canadensis[recensere | fontem recensere]

Primus Dies Telluris Canadensis (Canadian Earth Day) die Iovis, 11 Septembris 1980 celebratus est, a Paulo D. Tinari, tum discipulus graduatus? in "Engineering Physics / Solar Engineering" in Universitate Reginae, ordinatus. Praecipuae res primo Die Telluris Canadiensi factae fuerunt acroases ab hominibus scientibus in variis ramis disciplinae de circumiectu? habitae, et arbores ad substituendas ulmos ab Hollandico ulmorum morbo interfectas positae.[7][8]

Dies Telluris 2010[recensere | fontem recensere]

Dies Telluris 2010 fuit dies Conloquii Populorum Orbis Terrarum de Commutatione Climatis, Cochabambae Boliviae habiti, et Internationalis Biodiversitatis Annus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

"Vexillum Oecologiae," primum Diei Telluris vexillum, thetam continens, a Ronaldo Cobb anno 1969 designatum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "1970 CBS News Special Report with Walter Cronkite: Earth Day - A Question of Survival". Youtube.com .
  2. "Staff — The Bullitt Foundation". Bullitt.org 
  3. "The Rumpus Interview With Earth Day Organizer Denis Hayes". The Rumpus.net 
  4. "GENERAL ASSEMBLY PROCLAIMS 22 APRIL ‘INTERNATIONAL MOTHER EARTH DAY’ ADOPTING BY CONSENSUS BOLIVIA-LED RESOLUTION". Un.org. 2009-04-22 
  5. "Environment". United States Embassy, Wellington, New Zealand. Retrieved April 25, 2006.
  6. "Earth Day at 35: Is it still relevant?". MSNBC. 2005-04-22 
  7. Teresa Tait, "A Little Litter is Too Much," Kingston This Week (23 Iulii 1980).
  8. Sylvia Wright, "Canada's First Earth Day Scheduled for Sept. 11," The Kingston Whig Standard (Iulio 1980).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Diem Telluris spectant.
Dies Telluris, res communes
Aequinocturnus Telluris Dies
Dies Telluris 2010