Petrus Seeger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
Seeger in Festo Clearwater mense Iunio 2007.

Petrus "Pete" Seeger (3 Maii 191927 Ianuarii 2014) fuit cantor, citharista, compositor carminum vulgarium, et agitator politicus Americanus. Qui saepe in emissionibus radiophonicis per civitatem inter 1940 et 1950 auditus est, ac sodalis Weavers seriem nonnullorum orbium phonographicorum prosperorum annis circa 1950 habuit, insignissime eorum impressio "Goodnight, Irene" cantoris Lead Belly, carminis quod chartas tredecim spatia septem dierum praefuit anno 1950. Sodales autem Weavers a politicis conservativis et negotiatoribus obsequentibus per aetatem McCarthianam proscripti sunt. Post 1961, ad rem praesentem revertit egregius musicae obtestationis cantor qui exarmationi internationali, iuribus civilibus, contraculturae, et causis oecologicis favit.

Inter sua carmina notissima sunt "Where Have All the Flowers Gone?" ('Quo abierunt flores omnes?', cum Iosepho Hickerson compositum), "If I Had a Hammer" ('Si malleus mihi sit', cum Lee Hays gregis Weavers), et "Turn! Turn! Turn!" ('Verte! Verte! Verte!,' verba ex Libro Ecclesiastibus apta), quae a multis artificibus per machinam phonographice impressae sunt, intra et extra motum redintegrationis vulgaris, et per orbis terrarum cantantur. "Flowers" fuit successus impressus pro Trinione Kingstoniana (1962); Maria Magdalena Dietrich, quae eum phonographice impressit Anglice, Theodisce, Francice (1962); et Ioanne Rivers (1965). "If I Had a Hammer" fuit successus pro Petro, Paulo, et Maria (1962) et Trini Lopez (1963). Grex Byrds successum primi numeri per "Turn! Turn! Turn!" (1965) habuerunt.

Seeger fuit unus ex cantoribus carminum vulgarium maximi momenti qui spirituale "We Shall Overcome" ('Superabimus') (etiam a Ioanna Baez multisque cantoribus-agitatoribus aliis in orbibus phonographicis relatum) favori populi tulit, quod agnitus motus iurum civilium Americani hymnus factum est mox post 1960, cum Guido Carawan cantor vulgaris et agitator politicus, id in primo conventu Consilii Copulativi Non Violenti Discipulorum introduceret. In "Pete Seeger: The Power of Song," episodio American Masters spectaculi PBS, Seeger dicit se vocabula ab usitatis "We will overcome" ad "We shall overcome" mutavisse, ambabus locutionibus 'superabimus' significantibus, sed hac validiore sonante.

Familia et vita privata[recensere | fontem recensere]

Carolus Seeger (1886-1979).

Seeger natus est in Valetudinario French mediae urbis Manhatae die 3 Maii 1919.[1] Familia materna, Yankee et Protestans, quam Seeger "praeter modum Christianam, more Puritano, Calvinistico Neoanglicano"[2] appellavit,[3] propagines a maiorbus plus quam ducentos annos petivit. Proavus autem paternalis, Carolus Ludovicus Seeger, medicus, ad Americam ex Regno Virtembergia Germaniae per Res Novas Americanas immigraverat, et in matrimonium mulierem familiae Parsons Novae Angliae decennio inter 1770 et 1780 duxerat.[4]

Petri Seeger pater, Carolus Ludovicus Seeger, compositor et musicologus, alumnus Universitatis Harvardianae, Mexicopoli Mexici parentibus Americanis natus est. Qui primum curriculum musicologiae in Civitatibus Foederatis excogitavit et constituit, in Universitate Californiensis anno 1913, Societatem Musicologicam Americanam conditam adiuvit, unusque ex conditoribus maximi momenti ethnomusicologiae, disciplinae academicae, fuit. Mater, Constantia de Clyver (nata Edson), in Tunisia educata et in Conservatorio Musicae Lutetiae exercita, fuit violinista quae concentus dare solebat, et deinde in Schola Juilliardiana docuit.[5]

Carolus Seeger anno 1912 conductus est ad instituendam partem musicam in Universitate Californiensi Berkeleiae, sed se abdicare debuit anno 1918 propter pacificismum publicum per Bellum Orbis Terrarum I.[6] Carolus et Constantia retro ad orientem immigraverunt, praedio Caroli parentium in Patterson, ad boreorientem Urbis Novi Eboraci sito, eorum castris domesticis. Petro infante menses duodevicensimos natu, cum eo et duobus fratribus maioribus natu in habitaculo remulcato a seipsis facto profecti sunt, quixotice ut homines laborantis in Meridie Americano per musicam sublevarent.[7] Novum Eboracum rediti, Constantia violinam Carolusque artem compositionis docuit in Instituto Artis Musicae Novi Eboraci (deinde Schola Juilliardiana), cuius praeses, Franciscus Damrosch, amicus familiae, quasi adoptivus Constantiae avunculus fuit. Carolus etiam in Nova Schola pro Investigatione Sociali quondam docuit. Anxietates curriculi et pecuniae ad iurgia et reconciliationes duxerunt, sed cum Carolus inveniret Constantiam rationem in argentaria aperuisse, separati sunt, et Carolus eorum filios tres custodit.[8] Ex anno 1936, Carolus varios honores administrativos administrationis foederalis per bellum in programmate constitutionis fundorum et Proposito Musicae Foederali Administrationis Propositorum Operum (1938–1940), et in Ordine Civitatum Americanarum tenuit. Post bellum, ethnomusicologiam in Universitate Californiensi et Universitate Yalensi docuit.[9][10]

Ruta Crawford Seeger, compositor et noverca Petri Seeger.

Petro septem annos natu, Carolus et Constantia divortium inter se fecerunt, et anno 1932 Carolus Rutam Crawford Seeger, suam discipulam compositionis et adiutricem, duxit, quam nunc multi unam ex compositoribus modernisticis saeculi vicensimi maximi momenti habitam.[11] Ruta musicae vulgaris penitus studosa, collocationes musicas libro American Songbag (1927) suppeditavit, auctoritate gravissimam Caroli Sandburg anthologiam, et deinde octo compositiones poematum Sandburgianorum creavit.[12] Carolus Seeger III, Petri frater maximus natu, fuit radioastronomus, et Ioannes Seeger, frater maior proximus natu, in Schola Daltoniana Manhatae decennium inter 1950 et 1960 docuit, et rector Scholae Inferioris Fieldstonianae in Bronx ab 1960 ad 1976 fuit.[13] Alanus Seeger, patruus et poeta notissimus ("I Have a Rendezvous with Death"), unus ex primis militibus Americanis in magno bello interfectis fuit. Omnes quattuor siblings ex patris uxore secunda—Margarita (Peggy), Michael, Barbara, et Penelope (Penny)—cantores musicae vulgaris facti sunt. Peggy, ipsa musica bene nota, uxor multos annos fuit Ewan MacColl cantoris vulgaris et agitatoris Britannici. Michael Seeger fuit conditor gregis New Lost City Ramblers ('Vagantes Novae Urbis Amissae'), cuius sodalium unus, Ioannes Cohen, Penny duxit—etiam cantrix ingeniosa, quae autem iuvenis mortua est. Barbara Seeger cum siblings carmina vulgaria puerilia per machinam phonographice impressit. Petrus anno 1935 Camp Rising Sun visitavit, castra pro ductu internationali aestate quotannis in Novo Eboraco superiori habita, quae eius cursum vitae movit. Castra recentissime visitavit anno 2012.

Petrus anno 1943, Toshi-Aline Ōta duxit, fulcrum dicere solebat quod reliquium eius vitae fieri fecit. Mariti una habitaverunt usque ad mortem Toshi, Iulio 2013.[14] Filius primus, Petrus Ōta Seeger, natus anno 1944, mortuus est sex mensibus natu, Petro trans mare expedito. Petrus eum numquam vidit.[15] Toshi Petro tres filios additos peperit: Danielem (photographum et fabricatorem pellicularum eruditum), Michaelam (figulum et pictorem picturarum muralium), et Tinyam (figulum). Sunt praeterea nepotes Tao Rodríguez-Seeger (musicus), Cassie (artifex), Kitama Cahill-Jackson (fabricator pellicularum), Moraya (discipulus in schola graduata quae Christophoro DeGeare, lusori NFL, nupsit), Penny, et Isabelle. Tao est musicus vulgaris sui iuris, qui canit et citharam et banione psallit, et harmonica cum grege Mammals ludit. Kitama Jackson est fabricator pellicularum documentariarum quae productor consociatus Pete Seeger: The Power of Song pelliculae documentariae PBS fuit.

De notionibus religiosis vel spiritualibus, Seeger dixit: "Me spiritualissimus sentio cum foris in silva sim. Pars naturae fio. Vel ad astra aspiciens. [Solebam dicere] me esse atheistam. Nunc dico omnia esse secundum tuum Dei definitionem. Secundum meum Dei definitionem, atheista non sum, quia puto Deum omnia esse. Quandocumque oculos aperio, Deum aspicio. Quandocumque aliquid ausculto, Deum ausculto."[16][17] Sodalis fuit Ecclesiae Unitarianae Universalistae Novi Eboraci sitae.[18]

Seeger in Beacon Novi Eboraci diu habitavit. In republica et rebus socialibus versatus mansit, vitam impigram in regione Vallis Hudsonianae in Novo Eboraco tenuit. Ipse et Toshi agrum silvestrem anno 1949 emerunt, et primum in habitaculo remulcato, tum in casa stipitum quam ipsi aedificaverunt habitaverunt. Toshi in vico Beacon die 9 Iulii 2013,[14][19] Petrusque Novi Eboraci die 27 Ianuarii 2014 obiit.[20]

Cursus musici et agitatoris[recensere | fontem recensere]

Pete Seeger Alienoram Roosevelt (media parte) et alios oblectat, 1944.
Pete Seeger anno 1955.
Pete Seeger (dextra), 88 annos natus, Martio 2008 cum Eduardo Renehan, amico, scriptore, musico, photographatus.

Opus primum[recensere | fontem recensere]

Seeger aetate quattuor natu ad oecotropheum missus est, sed duos annos post redivit, cum parentes invenirent scholam eos certiorem non fecisse Petrum scarlatinam passum fuisse.[21] Gradus primum et secundum in Nyack Novi Eboraci frequentavit, ubi mater habitabat, antequam in oecotropheum in Ridgefield Connecticutae intravit.[22] Parentes, quamquam musici classici erant, non fecerunt ut puer instrumento luderet. Qui autem, aliter libris deditus et verecundus, sua sponte ad ukulele vergit. Aetate tredecim natu, Seeger in Avon Old Farms, schola praeparatoria in vico Avon Connecticutae sita, matriculavit, ex qua diploma studiorum adeptus est anno 1936. Selectus est ut frequentaret Camp Rising Sun ('Castra Solis Orientis'), programma aestivale internationale Societatis Fundatae Georgii E. Jonas. Aestate 1936, iter cum patre et noverca faciens, primum banionem chordarum quinque audivit in Mountain Dance and Folk Festival ('Ferio Montano Saltationis et Rerum Rusticorum') in Carolina Septentrionali prope Asheville, a Bascom Lamar Lunsford ordinato, folklorista, lectore, et musicae traditionalis actore loci, quem Carolus Seeger pro propositis musicis Farm Resettlement conduxerat.[23] Festum in campo basipilae tecto factum est, ubi familia Seeger

manus saltationis quadratae ex Bear Wallow, Happy Hollow, Cane Creek, Spooks Branch, Cheoah Valley, Bull Creek, et Soco Gap observabant; Samantham Bumgarner, banionis chordarum quinque psaltam, auscultabant; et familiares fidum greges, inter quos grex Indorum ex reservatione Cherokee qui chordophona psallebant ballatasque canebant. Inter concursus errabant qui castra ad marginem agri posuerant, etiam musicam ibi factam auscultantes. Quoad filia Lunsfordiana deinde meminerat, "illi rusticis divitias quas pater [Lunsford] invenierat. Cantare, fidibus canere, baniones et citharas gratia et modo traditionali pulsare nusquam alibi inveniri poterant in mediis montibus. Illas inquietantis per campum lusorium fluitantis melodias audire iam possum."[24][25]

Pulchritudinem huius musicae ipsius experiri "experientia conversionis" pro familia Seegerana fuit. Petrus, penitus motus, postquam Lunsford primos digitorum ictus ei docuerat, multum proximorum annorum quattuor in studio banionis chordarum quinque degit.[25] Seeger iuvenis parentes aliquando comitatus est cum conventibus usitatis in tabulato Thomae Hart Benton, pictoris et docentis artis, et Ritae uxoris in Greenwich Village nocte dierum Saturni adessent. Benton, qui res Americanas rusticas multo amabat, carmina vulgaria "Cindy" et "Old Joe Clark" cum discipulis Carolo et Jackson Pollock, amicis musicae rusticae peritis ex industria impressionis per discophona, ac cum Carolo Ruggles et Henrico Cowell, compositoribus avant-garde, canere solebant. Petrus in uno ex conviviis Bentonianis carmen "John Henry" primum audivit.[26]

Seeger in Collegio Harvardiano partim per pecunias quae scholari alendo praebentur matriculavit, sed cum se in rebus politicis et musica vulgari magis magisque implicaret, gradus ceciderunt stipendiumque amisit. De collegio 1938 discessit.[27] Cursus artis diurnariae et artium elegantium exspectaverat. Suum opus musicum primum fuit discipulos per carmina vulgaria ducere in Schola Daltoniana, ubi matertera fuit rectrix. Suas facultates musicas polivit cum actor musicus iter aestate faceret per civitatem Novum Eboracum sex hebdomadibus cum The Vagabond Puppeteers ('Puparii Larifugae': Jerry Oberwager, 22; Maria Wallace, 22; et Harrietta Holtzman, 23), theatro puparum peregrinante, "a rusticis educationis expeditionibus Mexici postrevolutionarii moto."[28][29] Unum ex eorum spectaculis cum cessatione operis agricolarum lactis casu congruit. Grex spectaculum Novi Eboraci mense Octobre iterum peregit. Commentarius in fasciculo diei 2 Octobris 1939 diarii Daily Worker iter Pupariorum sic rettulit:

Grex omne per iter in caupona numquam cenavit. Nocte sub divo dormierunt et suum cibum foris parabant; hospites autem agricolarum saepe fuerunt. Per negotia rustica et conventus syndicati, mulieres cenas ferebant et inter se certabant ut probarent quam gregem maxime pascere potuerit, et agricolae post negotia intente disceptabant de quibus honoris causa eorum hospites nocte domi fuerint.

"Nos satis aluerunt," rettulerunt puellae, "ac nos hiemare omnino potuerimus omnes tantum propositionibus utentes ut spatium septem dierum ruri degeremus."

In domibus agricolarum de re publica, de difficultatibus operariorum, de antisemitismo et unionismo, de bello et pace et securitate sociali disceptare solebant—"et semper," Puparii referunt, "agricolae scire volebant quod fieri potuerit ad instituendam unitatem validiorem inter se et operarios urbanos. Hanc necessitatem magis quam ante sentiebant, subsidiumque a CIO in operistitio lactis datum eis novum intellegentiam novumque respectum ad copiam habitum dedit quae in sententia una iacet. Una aestas nobis persuasit minimum nisum ordinatum a sodalitatibus urbanis—syndicatibus, corporibus emptorum, Americana Laboris Factione, et gregibus similibus—agricolas non solum attingere, sed in primum agmen cum urbanis firmius convertere potest quod una ex optimis fidibus progressus erit.[30][31]

Seeger opus illo autumno Vasingtoniae coepit, Alanum Lomax, amicum patris, adiuvans in opere Archivi Carminum Vulgarium Americanorum Bibliothecae Congressionalis. Opus fuit Lomax adiuvare ut commercialem "phylae" rurisque musicam scrutaretur ac orbes phonographicos seligere quae musicam vulgarem Americanam optime repraesentare poterant, propositum a parte musica Unionis Pan Americanae (deinde Ordo Civitatum Americanarum) fundatum, cuius parti musicae Carolus Seeger pater a 1938 ad 1953 praefuit.[32] Lomax vocationem carminum cantatorum etiam cohortatus est, et Seeger mox fuit actor constans in Alani Lomax et Nicolai Ray Back Where I Come From, spectaculo hebdomadali Columbia Broadcasting (1940–1941), cum Ioscio White, Burl Ives, Lead Belly, et Woody Guthrie (quem primum in "Grapes of Wrath" incidit, in concentu Gulielmi Geer pro commodo operariorum migrantium, die 3 Martii 1940 dato). Back Where I Come From unicum fuit ob distributionem partium in singulos actores integratos per phylen, quod actorum diurna expresserunt cum in perfunctione necessaria in Aedibus Albis Martio 1941 actum esset, ab Alienora Roosevelt ordinatum et An Evening of Songs for American Soldiers appellatum,[33] prae ministris belli, aerarii, et classis, atque aliis spectatoribus notabilibus. Spectaculum bene gestum fuit, sed ob participes integratos, fautores commerciales pro emissionibus radiophonicis omnem per civitatem pecunias dare recusaverunt. Per bellum, Seeger nihilominus in emissionibus radiophonicis omnem per civitatem egit, Normanno Corwin hospite. Anno 1949, Seeger fuit praeceptor vocalis in Schola Urbana et Rustica, schola progressiva in Greenwich Village Novi Eboraci sita.

Prima agitatio[recensere | fontem recensere]

Anno 1936, septendecim annos natus, Seeger se cum Foedere Communistarum Iuvenum consociavit, tum populo gratissimum et auctoritate gravissimum. Anno 1942 sodalis Factionis Communistae Civitatum Foederatarum factus est, sed anno 1949 discessit.[34]

Seeger vere 1941 fuit sodalis Almanac Singers ('Cantores Fastorum') cum Millard Lampell, Cisco Houston, Woody Guthrie, Butch et Elizabetha Lomax Hawes, et Lee Hays. Ipse et Almanacs nonnulla alba 78rpm fecerunt pro Keynote et aliis societatibus: Songs for John Doe ('Carmina pro Ioanne Doe') (Februario exeunte aut Martio impressum et Maio 1941 prolatum), Talking Union ('De Syndicatu Loquens'), album carminum maritimorum, et album carminum praecursorum. Songs for John Doe, carmen a Millard Lampell compositum, peractum est a Lampell, Seeger, et Hays, cum Ioscio White et Samuele Gary. Versus continuit verbis "Haud mirificum fuerit pro Du Pont in Brasilia mori,"[35] qui dilectum Rooseveltianum, tempore pacis inauditum (Septembre 1940 sanctum), acerrime reprehendit. Hoc habitus, contra bellum et dilectum, principia factionis communisticae post Pactum Molotov-Ribbentropianum signatum (1939) subsecutus est, quod affirmavit hoc bellum esse affectatum, tantum praetextum per quem Americana commercii collegia Hitlero suadere poterint ut Russiam Sovieticam aggrederet. Seeger denique fasus est se hoc argumentum illo tempore credidisse, ut crediderunt multi Foederis Communistarum Iuvenum sodales. Sodales foederis, quamquam nomine erant sodales Frontis Popularis, qui se cum Roosevelt et liberalibus moderatioribus consociabat, prohibitionem iam dolebant commercii armorum Hispaniae Fideli a Roosevelt et Churchill impositam (quam Roosevelt erratum demum appellaverit),[36] et societas per turbatam eventuum congeriem deterior facta est.

Recognitio in fasciculo diei 16 Iunii 1941 in Time magazina, quae sub Henrici Luce domino interventum in rebus Europaeanis suadere coeperat, album John Doe reprehendit, quod dixit diligente sonum retulisse quod appellabat "mendacem cantum Moscuensem," per quem "Franklinus Roosevelt populum invitum in bellum J. P. Morganianum inducit."[37] Traditur Alienora Roosevelt, quae musica vulgarem amare solebat, album "insulsum" pronuntiavisse, sed Praeses Roosevelt, cum de albo certiorem factus est, tantum observavit, recte ut res evenerint, pauci homines id umquam audierint. Signum monitorium dedit responsum Caroli Ioachim Friederich, eminentis professoris reipublicae Harvardiani, in Germania nati, suasoris de domesticis res ad animos hominum movendos ad militiam approbandam. Magazina Atlantic Monthly, in recognitione "The Poison in Our System" in fasciculo Iunii 1941 inscripta, Carmina pro Ioanne Doe pronuntiavit "accurate seditiosa et contra leges,"[38] "num a communistis aut nazistis empta,"[39] et "res advocati fisci,"[40] praeterea dicens "tantum suppressionem" legitimam haud sufficiens fore huic generi veneni popularis curato,[41] cuius venenum fuit musica vulgaris et facilitas per quam patesci potebat.[42]

Civitates Foederatae bellum illo tempore non iam intraverat, sed se iterum impigre armabant. Leges Afroamericanos vetuerunt in fabricis militaribus laborare, quod eos et progressivos albos magnopere irritabat. A. J. Muste, dux iurum civilium, A. Philippus Randolph et Bayard Rustin, duces syndicatuum nigrorum, ingens iter in Vasingtoniam meditari coeperunt, ut praeiudicatae opinioni phyleticae in fabricatione et venditione mercium belli contra dicarent et desegregationem virium armatarum urgerent. Iter, quod multi putant primam manifestationem motus iurum civilium fuisse, sublatum est cum Praeses Roosevelt Iussum Exsecutivum 8802 diei 25 Iunii 1941 promulgaret, qui discriminationem conducendi interdixit a societatibus quae foederales operis militaris locationes tenebant. Hic actus praesidentialis iram Afroamericanorum aliquantum sedavit, quamquam Exercitus Civitatum Foederatarum se iam desegregare recusavit, rebus inesse nolens quas ingeniaria socialis appellavit.

Iussum Rooseveltianum tres dies renuntiatum est postquam Hitlerus, pactum Ribbentrop-Molotovianum frangens, Unionem Sovieticam invaserat, quo tempore Factio Communista Americana suos sodales cito iussit dilectui favere, societatemque in operistitiis per spatium belli vetuit, nonnullos homines a sinistra irritans. Phonodisci carminis Songs for John Doe non iam venumdabantur, et multi destructi sunt.[43] Nihilominus, Talking Union, album Almanacs, ut LP a Folkways Records (FH 5285A) anno 1955 iterum prolatum est, et iam venumdatur. Almanacs proximo anno Dear Mr. President protulerunt, album praesidem nisumque belligerum sustinens. "Dear Mr. President," carmen titulare, fuit solum a Petro Seeger cantum, cuius versus eius fidem constantem expresserunt:

Verba Anglica
Verba Latine reddita

Now, Mr. President,
We haven't always agreed in the past, I know,
But that ain't at all important now.
What is important is what we got to do,
We got to lick Mr. Hitler, and until we do,
Other things can wait.
 
Now, as I think of our great land . . .
I know it ain't perfect, but it will be someday,
Just give us a little time.
 
This is the reason that I want to fight,
Not 'cause everything's perfect, or everything's right.
No, it's just the opposite: I'm fightin' because
I want a better America, and better laws,
And better homes, and jobs, and schools,
And no more Jim Crow, and no more rules like
"You can't ride on this train 'cause you're a Negro,"
"You can't live here 'cause you're a Jew,"
"You can't work here 'cause you're a union man."
 
So, Mr. President,
We got this one big job to do
That's lick Mr. Hitler and when we're through,
Let no one else ever take his place
To trample down the human race.
So what I want is you to give me a gun
So we can hurry up and get the job done.

Equidem Domine Praeses,
nos non semper congruisse scio,
quod autem minoris momenti nunc est.
Magni momenti est quod facere debemus:
debemus verberare Dominum Hitlerum, et antequam vincimus,
maneant aliae res.
 
Cum quidem nostram terram grandem cogito . . .
scio eam perfectam non esse, sed aliquando erit.
Modo nobis sit tempus.
 
Hac de causa pugnare volo,
nec quia omnia sunt perfecta, nec omnia sunt recta.
Non, contrariumst: pugno quia
cupio meliorem Americam, et meliores leges,
et meliores domus, et quaestus, et scholas,
ac non plus Iacobuli Corvi, non plures regularum sicut
"Tibi non licet ire hoc tramine, quia Niger es,"
"Tibi non licet hic habitare, quia Iudaeus es,"
"Tibi non licet hic laborare, quia syndicalista es."
 
Itaque, Domine Praeses,
hoc unum opus magnum facere debemus,
quodst verberare Dominum Hitlerum, et cum rem conficiamus,
occupet umquam eius locum nemo
ad conculcandum genus humanum.
Ergo, quod cupio est te sclopetum mihi dare
ut nos properare et opus conficere possimus.

Reprehensores autem Songs for John Doe iam commemorant. Anno 1942, uno anno postquam album John Doe apparuerat (et statim evanescuerat), FBI instituit Cantores Almanacs, nunc pro bello, nisum bellicum in periculum iam vocare quia dilectum everebat. Secundum World Telegram (Novi Eboraci, 14 Februarii 1942), commentarius "The Poison in Our System," libellus a Carolo Friedrich anno 1941 editus, typis impressus et distributus est a Concilio pro Democratia, structura quam Friedrich et C. D. Jackson, vice praeses Time magazinae et principalis Henrici Luce adiutor, "ad pugnandos nazisticos, fascisticos, communisticos, pacifisticos[44] greges bellum reicientis in Civitatibus Foederatis condiderant.[45] ac conductoribus cantorum monstratus est, ne in emissionibus canere possent. Eodem tempore, recognitiones et gerrae in diariis Neoeboracensibus apparuerunt quandocumque propalam perfungebantur, unde grex ad ultimum dimitti debuit.[46]

Reprehensores praeterea sinceritatem sententiarum Seegeranarum contra bellum in dubium vocaverunt, et adeo suaserunt eum Germaniae Nazisticae favere, cum assererent sententiam Seegeranam contra bellum solum circa 1940 fuisse quia Unio Sovietica pactum pacis cum Germania Nazistica eo tempore habuit, et Seeger pro bello factus est solum cum primum Unio Sovietica oppugnata est. Hanc conclusionem defendunt per assertionem falsam album Dear Mr. President (nisum bellicum sustinens) brevi postquam Germania in Unionem Sovieticam (mense Iunio 1941) invaserat prolatum esse; album autem unum post annum prolatum est, mense Iunio 1942, sex menses post oppugnationem Iaponiensem in Portum Margaritarum et introitum Americanum in bellum.[47][48]

Seeger in Exercitu Civitatum Foederatarum in Theatro Pacifico meruit, mechanicus aeroplanorum opifex doctus; mox autem musica militum Americanorum oblectatio ei delegata est. Deinde, cum homines eum interrogarent quod bello fecisset, semper respondit, "banionem psalli." Militia finita, Seeger et alii rem People's Songs ('Carmina Hominum') condiderunt, organizationem per totam rem publicam "ad carmina laboris populique Americani creanda, promoveda, distribuenda" destinatam.[49][50] People's Songs, Seeger rectore, operam dedit petitioni praesidentiali anni 1948 Henrici A. Wallace, olim Ministri Agriculturae et Praesidis Vicarii Rooseveltiani, qui candidatus Factionis Progressivae praefecturam petiebat. Wallace autem, quamquam turbas immanentis per rem publicam attraxerat, solum in Urbe Novo Eboraco superavit, et, in furore contra communisticos insequente, vituperabatur ob aucilium acceptum communisticorum et convectorum sicut Seeger et cantor Paulus Robeson.[51]

Carmina Belli Civilis Hispanici[recensere | fontem recensere]

Seeger viribus republicanis in Bello Civili Hispanico semper favit. Anno 1943, cum Thoma Glazer et Elizabetha et Baldwin Hawes, Songs of the Lincoln Battalion fecit, album orbium 78 per pittacium Stinson Moysi Asch prolatum. Quod comprehendit "There's a Valley in Spain called Jarama," "Viva la Quince Brigada," et alia carmina. Anno 1960, haec congeries a Moyse Asch iterum prolata est ut unum latus LP Folkways Songs of the Lincoln and International Brigades appellatum; in altero latere fuit editio congeriei Six Songs for Democracy, carminum legendariorum, primum Barcinonae anno 1938 impressorum, bombis iam cadentibus, ab Ernesto Busch et choro sodalium Cohortis Thälmannianae, qui ex Germania Nazistica effugerant, actorum. Carmina fuerunt "Moorsoldaten" ('Milites paludis', a captivis politics in carceribus Germanis compositum), "Die Thaelmann-Kolonne," "Hans Beimler," "Das Lied Von Der Einheitsfront" ('Carmen primi agminis consociati' Ioannis Eisler et Bertoldi Brecht), "Der Internationalen Brigaden" ('Carmen legionis internationalis'), et "Los cuatro generales" ('Quattuor generales', Anglice 'The Four Insurgent Generals' appellatum).

Impressiones discophonicae gregum[recensere | fontem recensere]

Seeger, a se tenor fissus (Anglice split tenor, inter altum et tenorem) descriptus,[52] fuit unus ex conditoribus duorum gregum vulgarium magni momenti: Almanac Singers et Weavers. Almanac Singers, grex quem Seeger anno 1941 cum Millardo Lampell et Lee Hays, cantore et agitatore ex Arcansia condidit, fuit grex rerum usitatarum, ut diurnarium canens, motum unionizationis industrialis,[53] patientiam racialem et religiosam, aliasque causas progressivas promovens designatus. Cantores interdum fuerunt Woody Guthrie, Elizabetha Lomax Hawes, Sis Cunningham, Ioscius White, et Samuel Gary.

. . . . . . .

Mors[recensere | fontem recensere]

Obiit Seeger die 27 Ianuarii 2014 anno aetatis suae 94, postridie quam Praemia Grammy Annua 56. Secundum Kitama Cahill-Jackson nepotem, Seeger dormiens circa 9:30 p.m. obiit tranqulle in Valetudinario Neoeboracensi-Presbyteriano Novi Eboraci, ubi sex dies fuerat, cognatis toro extremo assidentibus. Cahill-Jackson dixit Seeger iam fuisse impigrum ut solebat, decem dies ante mortem dolabra caedebat.

Seeger die 9 Augusti 2013, uno mense viduus, Urbem Novum Eboracum pro commemoratione quadragintesima Foederis Duarum Serierum Wampum inter Iroquesias et Nederlandicos visitabat. In colloqui illo die cum Democracy Now! habito, Seeger cecinit "I Come and Stand at Every Door" quia dies fuit aniversarius sexagesimus octavus Nagasacii bomba nucleari verberati.[54][55]

Die 21 Septembris 2013, Petrus in Farm Aid in Saratoga Performing Arts Center in Saratoga Springs, Novi Eboraci egit. Cum Wille Nelson, Neil Young, Ioanne Mellencamp, et Davide Matthews, cecinit "This Land Is Your Land"[56] et versum comprehendit quem dixit se diserte pro concentu Farm Aid composuisse.

Obitui responsa cito facta sunt. Praeses Baracus Obama dixit Seeger furcam intonationis Americae fuisse[57] et se credere in "potestate carminis" ad efficiendam mutationem socialem: "Petrus multos annos voce et malleo usus est ad promovenda iura operariorum, iura civilia, pacem mundi, et conservationem circumiectorum, ac nos semper invitare solebat ut caneremus secum. Quoniam nos originum nostrarum commonefecit, et quo ire debemus monstravit, Petro Seeger grati semper erimus."[58][59] Gulielmus Bragg, cantor vulgaris, scripsit: "Pete credebat musicam referre posse. Mundum non mutare, quod numquam affirmavit—olim dixit si musica mundum mutare possit, solum musicam faceret—sed credidit musicam, quamquam actionem non poterat, facultatem multo referre habuisse."[60][61] Brussus Springsteen, antequam "We Shall Overcome" peregit cum iter in Africa Australi faceret, dixit: "Amisi proxima nocte summum amicum et magnum heroem, Petrum Seeger."[62][63]

Discographia selecta[recensere | fontem recensere]

Release date Album title Record label
1954 The Pete Seeger Sampler Folkways Records
1954 How to Play a 5-String Banjo (instruction) Folkways Records
1955 Bantu Choral Folk Songs Folkways Records
1955 The Folksinger's Guitar Guide (Instruction) Folkways Records
1955 Birds, Beasts, Bugs and Little Fishes & Birds, Beasts, Bugs and Bigger Fishes (for Children) Folkways Records
1956 Love Songs for Friends and Foes Folkways Records
1956 With Voices Together We Sing Folkways Records
1957 American Ballads Folkways Records
1958 Gazette, Vol. 1 Folkways Records
1959 American Play Parties Folkways Records
1960 Champlain Valley Songs Folkways Records
1960 At The Village Gate Folkways Records
1961 Story Songs Columbia Records
1962 12-String Guitar as Played by Lead Belly Folkways Records
1963 We Shall Overcome Columbia Records
1964 Broadsides – Songs and Ballads Folkways Records
1964 Songs of Struggle and Protest, 1930–50 Folkways Records
1966 God Bless the Grass Columbia Records
1966 Dangerous Songs!? Columbia Records
1967 Waist Deep In The Big Muddy And Other Love Songs Columbia Records
1968 Wimoweh and Other Songs of Freedom and Protest Folkways Records
1973 Rainbow Race Columbia Records
1974 Banks of Marble and Other Songs Folkways Records
1979 Circles & Seasons Warner Bros. Records
1980 God Bless the Grass Folkways Records
1989 Traditional Christmas Carols Smithsonian Folkways
1990 American Folk Songs for Children Smithsonian Folkways
1990 Folk Songs for Young People Smithsonian Folkways
1991 Abiyoyo and Other Story Songs for Children Smithsonian Folkways
1992 American Industrial Ballads (Reissue of 1956 album) Smithsonian Folkways
1993 Darling Corey/Goofing-Off Suite Smithsonian Folkways
1996 Pete Living Music Records
1998 Birds, Beasts, Bugs and Fishes (Little and Big) Smithsonian Folkways
1998 If I Had a Hammer: Songs of Hope and Struggle Smithsonian Folkways
1998 Headlines and Footnotes: A Collection of Topical Songs Smithsonian Folkways
2000 American Folk, Game and Activity Songs Smithsonian Folkways
2002 American Favorite Ballads, Vol. 1 Smithsonian Folkways
2003 American Favorite Ballads, Vol. 2 Smithsonian Folkways
2004 American Favorite Ballads, Vol. 3 Smithsonian Folkways
2006 American Favorite Ballads, Vol. 4 Smithsonian Folkways
2007 American Favorite Ballads, Vol. 5 Smithsonian Folkways
2008 At 89 Appleseed Recordings
2009 Pete Seeger at Bard College
credited to "Ono Okoy and the Banshees", a student performance art group dedicated to "preserving the footsteps of Pete Seeger" by singing folk music and recording his footsteps.
Appleseed Recordings
2009 American Favorite Ballads, The Complete Collection Vol. 1–5 Smithsonian Folkways
2010 Tomorrow's Children
(Pete Seeger and the Rivertown Kids and Friends)
Appleseed Recordings
2012 The Complete Bowdoin College Concert 1960 Smithsonian Folkways
2012 A More Perfect Union[64] Appleseed Recordings
2012 Pete Remembers Woody Appleseed Recordings
2013 The Storm King – Stories, Narratives, Poems Hachette Original

[65][66]

Alba phonographica et carmina tributaria[recensere | fontem recensere]

Inter annos 1960 et 1970, Harrius Chapin carmen "Old Folkie" ('Vetus vir vulgaris'), Petro Seeger dicatum, protulit.

Anno 1998, Appleseed Records Where Have All the Flowers Gone: The Songs of Pete Seeger, album tributarium binis CD praeditum, divulgavit, quod lectiones a Studs Terkel factas et carmina comprehendit Gulielmi Bragg, Jackson Browne, Elizabethae Carthy, Iudithae Collins, Brussi Cockburn, Donovan, Ani DiFranco, Ricardi Gaughan, Nanci Griffith, Ricardi Havens, Indigo Girls, Rogerii McGuinn, Holly Near, Odettae, Thomae Paxton, Bonnie Raitt, Martini Simpson, Brussi Springsteen, et aliorum.

Anno 2001, Appleseed Records album If I Had a Song: The Songs of Pete Seeger, Vol. 2 divulgavit.

Anno 2003, Appleseed Records Seeds: The Songs of Pete Seeger, Volume 3 CD duplicem divulgavit, copiam ultimam in eius trilogia editionum quae musicam Seegeranam celebrant.

Mense Aprile 2006, Brussus Springsteen We Shall Overcome: The Seeger Sessions album phonographicum protulit, carmina vulgaria cum corpore Seegerano consociatorum exprimens (quod autem nulla carmina a Seeger re vera composita continuit). Springsteen et sui etiam concursus omnibus tesseris venditis in serie concentuum in illis sessionibus condita in itinere oblectaverunt. "We Shall Overcome," normam Seegeranam, in albo Where Have All the Flowers Gone antehac peregerat.

Tributa[recensere | fontem recensere]

Arbitria et praemia[recensere | fontem recensere]

Seeger multa arbitria et agnitiones per eius cursum, praecipue senex, accepit, inter quae:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E. P. Clapp, [http://www.huffingtonpost.com/peter-dreier/honor-pete-seeger_b_1883818.html "Honor Pete Seeger," The Huffington Post, 14 Septembris 2013.
  2. Anglice: "enormously Christian, in the Puritan, Calvinist New England tradition,"
  3. David King Dunaway, How Can I Keep From Singing (Novi Eboraci: [Random House, 1981, 1990]; ed. retractata, Villard Books, 2008), p. 17.
  4. Ann M. Pescatello, Charles Seeger: A Life in American Music (University of Pittsburg, 1992), pp. 4–5.
  5. Dunaway (2008), 20.
  6. Secundum Dunaway, praeses universitatis, in Britannia natus eum "paene amovit' (How Can I Keep From Singing, p. 26).
  7. Ann Pescatello, Charles Seeger: A Life In Music, 83–85.
  8. Dunaway, How Can I Keep From Singing, p. 32. Franciscus Damrosch, cum Constantia congruens, Carolum amovit. Vide Judith Tick, Ruth Crawford Seeger: a Composer's Search for American Music (Oxford University Press, 1997), pp. 224–225.
  9. Dunaway, How Can I Keep From Singing, pp. 22, 24.
  10. Winkler (2009), p. 4.
  11. Judith Tick, Ruth Crawford Seeger: a Composer's Search for American Music (1997).
  12. "David Lewis, ''Ruth Crawford Seeger Biography in 600 Words'' on website of her daughter, Peggy Seeger". Peggyseeger.com. 14 Februarii 2005 .
  13. "John Seeger Dies at 95". WordPress.com. 18 Ianuarii 2010 .
  14. 14.0 14.1 Martin, Douglas (12 Iulii 2013). "Toshi Seeger, Wife of Folk-Singing Legend, Dies at 91". The New York Times .
  15. Dunaway, How Can I Keep From Singing, p. 131.
  16. Anglice: "I feel most spiritual when I’m out in the woods. I feel part of nature. Or looking up at the stars. [I used to say] I was an atheist. Now I say, it’s all according to your definition of God. According to my definition of God, I’m not an atheist. Because I think God is everything. Whenever I open my eyes I’m looking at God. Whenever I’m listening to something I’m listening to God."
  17. Wendy Schuman. "Pete Seeger's Session". Beliefnet, Inc. .
  18. http://www.uua.org/beliefs/history/6186.shtml "Renowned folk singer and activist Pete Seeger (1919– ) is a longtime Unitarian Universalist." Situs publicus ecclesiae.
  19. Wilkinson, The Protest Singer (2006), pp. 47–48.
  20. Jon Pareles, "Pete Seeger, Songwriter and Champion of Folk Music, Dies at 94," The New York Times, 28 Ianuarii 2014.
  21. Wilkinson, "The Protest Singer" (2006) p. 50 and Dunaway, How Can I Keep From Singing, p. 32.
  22. Alec Wilkinson, The Protest Singer: An Intimate Portrait of Pete Seeger (Novi Eboraci: Knopf, 2009), p. 43.
  23. Dunaway, How Can I Keep From Singing, 48–49.
  24. Anglice: "watched square-dance teams from Bear Wallow, Happy Hollow, Cane Creek, Spooks Branch, Cheoah Valley, Bull Creek, and Soco Gap; heard the five-string banjo player Samantha Bumgarner; and family string bands, including a group of Indians from the Cherokee reservation who played string instruments and sang ballads. They wandered among the crowds who camped out at the edge of the field, hearing music being made there as well. As Lunsford's daughter would later recall, those country people 'held the riches that Dad had discovered. They could sing, fiddle, pick the banjos, and guitars with traditional grace and style found nowhere else but deep in the mountains. I can still hear those haunting melodies drift over the ball park.'"
  25. 25.0 25.1 Judith Tick, Ruth Crawford Seeger, p. 239.
  26. Judith Tick, Ruth Crawford Seeger, p. 235. Secundum Ioannem Szwed, Jackson Pollock, qui deinde picturis destillatis innotuit, harmonica lusit, violina frustra confracta. Vide Alan Lomax: The Man Who Recorded the World (Viking, 2010), p. 88.
  27. Secundum Wilkinson, The Protest Singer (2006), p. 51, postquam una ex probationibus hiemalibus cecidit et [pecunia]] defecit.
  28. Anglice: "inspired by rural education campaigns of post-revolutionary Mexico."
  29. Dunaway, How Can I Keep From Singing, pp. 61–63.
  30. Anglice: During the entire trip the group never ate once in a restaurant. They slept out at night under the stars and cooked their own meals in the open, very often they were the guests of farmers. At rural affairs and union meetings, the farm women would bring "suppers" and would vie with each other to see who could feed the troupe most, and after the affair the farmers would have earnest discussions about who would have the honor of taking them home for the night. ¶ "They fed us too well," the girls reported. "And we could live the entire winter just by taking advantage of all the offers to spend a week on the farm." ¶ "In the farmers' homes they talked about politics and the farmers’ problems, about antisemitism and Unionism, about war and peace and social security—'and always,' the puppeteers report, 'the farmers wanted to know what can be done to create a stronger unity between themselves and city workers. They felt the need of this more strongly than ever before, and the support of the CIO in their milk strike has given them a new understanding and a new respect for the power that lies in solidarity. One summer has convinced us that a minimum of organized effort on the part of city organizations—unions, consumers’ bodies, the American Labor Party and similar groups—can not only reach the farmers but weld them into a pretty solid front with city folks that will be one of the best guarantees for progress.'"
  31. Lawrence Emery, "Interesting Summer: Young Puppeteers in Unique Tour of Rural Areas," commentarius in situs Petri Seeger positus.
  32. "List of American Folk Music on Commercial Recordings," insequens paginarum 22 index mimeographatus, anno 1940 divulgarus, et a Lomax academicis eruditionis vulgaris eruditis datus, fundamenta celebris Harrii Smith Anthology of American Folk Music a Folkways Records factus est. Seeger opus simile pro Lomax in societate Decca circa 1959 fecit.
  33. Folk Songs in the White House, Time, 3 Martii 1941.
  34. Deinde dixit "Innocently I became a member of the Communist Party, and when they said fight for peace, I did, and when they said fight Hitler, I did. I got out in ’49, though. . . . I should have left much earlier. It was stupid of me not to. My father had got out in ’38, when he read the testimony of the trials in Moscow, and he could tell they were forced confessions. We never talked about it, though, and I didn’t examine closely enough what was going on. . . . I thought Stalin was the brave secretary Stalin, and had no idea how cruel a leader he was." Wilkinson, "The Protest Singer" (2006), p. 52; vide etiam The Protest Singer: An Intimate Portrait (2009), p. 114.
  35. Anglice: "It wouldn't be much thrill to die for Du Pont in Brazil."
  36. Robert Dallek, Franklin D. Roosevelt and American Foreign Policy, 1932–1945 (Oxoniae: Oxford University, 1995), 180}.
  37. Anglice: "Franklin Roosevelt is leading an unwilling people into a J. P. Morgan war."
  38. Anglice: "strictly subversive and illegal."
  39. Anglice: "whether Communist or Nazi financed."
  40. Anglice: "a matter for the attorney general."
  41. "The Poison in Our System" (locus ex Atlantic Monthly) a Carolus Joachim Friedrich.
  42. Recognitio Friedrichana finivit: "The three records sell for one dollar and you are asked to ‘play them in your home, play them in your union hall, take them back to your people.’ Probably some of these songs fall under the criminal provisions of the Selective Service Act, and to that extent it is a matter for the Attorney-General. But you never can handle situations of this kind democratically by mere suppression. Unless civic groups and individuals will make a determined effort to counteract such appeals by equally effective methods, democratic morale will decline." Bello a Civitatibus Foederatis denuntiato, Friedrich anno 1942 factus praeses Consilii ad Administrationem Pertinentis Concilii pro Democratia, cum isolationismo pugnare iussus, ac fecit ut suus commentarius de Almanac Singers iterum typis imprimeretur, unus ex nonnullis libellorum quos ad administratoribus operum reticulatorum radiophonicorum misit.
  43. Pauca exemplaria in manibus collectorum privatorum manere possunt. Almanac Singers accusati sunt—illo tempore et in historiis sequentibus—de habitibus inversis cum novis Factionis Communistae edictis responderent, sed "Seeger indicavit paene omnes progressivos iter flexisse et bellum sustinuisse. Certum est ei neminem, aut in Factione Communistica aut aliter, Almanac Singers iussisse ut ei eorum carmina mutarent."—Seeger, conloquium cum [Richard A.] Reuss 4 Septembris 1968), citatus in William G. Roy, [http://www.allacademic.com//meta/p_mla_apa_research_citation/1/0/8/1/2/pages108124/p108124-1.php "Who Shall Not Be Moved? Folk Music, Community and Race in the American The Communist Party and the Highlander School," pp. 16.
  44. Anglice: "to combat all the nazi, fascist, communist, pacifist."
  45. Blanche Wiessen Cook, Eisenhower Declassified (Doubleday, 1981), page 122. "The Council was a limited affair," scripsit Cook, "that served mostly to highlight Jackson's talents as a propagandist."
  46. Vide "Singers on New Morale Show Also Warbled for Communists," New York World Telegram, 17 Februarii 1942].
  47. Vide "Totalitarian Troubadour" a Ioanne Fund scriptus in National Review Online, 29 Ianuarii 2014: "Just one month after the album was released, Hitler invaded the Soviet Union. The album was quickly withdrawn from circulation, and Seeger and his buddies immediately did a 180-degree turn and came up with new songs."
  48. Vide " Pete Seeger, Troubedour for Tyranny, is Dead at 94," Yahoo Voices, Marci Whittington, 29 Ianuarii 2014. Whittington scribit "Seeger was a supporter of some of the worst mass murderers of the 20th Century. As a Communist Party member in the 1940s he was a supporter of Adolf Hitler after the Nazi/Soviet Nonaggression Pact, even going so far as to pillory Franklin Roosevelt in song for opposing Nazi Germany up until the very day Hitler invaded Russia. Then he changed his tune, as it were, without missing a beat and became a supporter of war against Germany, obedient to the dictates of the Communist Party.”
  49. Anglice: "Create, promote and distribute songs of labor and the American People."
  50. People's Songs Inc., People's Songs Newsletter 1 (Februario 1946). Ex congerie Old Town School of Folk Music Resource Center.
  51. "'Pete Seeger: The Power of Song, programma in serie American Masters stationis KQED, 27 Februarii 2008 emissum.
  52. Wilkinson, The Protest Singer (2006), 47.
  53. Vide en:Congress of Industrial Organizations.
  54. "Shows featuring Pete Seeger". Democracy Now! .
  55. "Pete Seeger & Onondaga Leader Oren Lyons on Fracking, Indigenous Struggles and Hiroshima Bombing". Democracy Now!. 9 Augusti 2013 .
  56. Pete Seeger – This Land is Your Land (Live at Farm Aid 2013), YouTube, 21 Septembris 2013.
  57. Locutio "America's tuning fork" excogitata usitate Carolo Sandburg poetae tribuitur; exempli gratia, vide Corey Sandler, Henry Hudson: Dreams and Obsessions (Novi Eboraci: Kensington Books, 2007), p. 203.
  58. Anglice: "Over the years, Pete used his voice and his hammer to strike blows for workers' rights and civil rights; world peace and environmental conservation, and he always invited us to sing along. For reminding us where we come from and showing us where we need to go, we will always be grateful to Pete Seeger."
  59. "Obama memorializes Pete Seeger," USA Today, 18 Ianuarii 2014.
  60. Anglice: "Pete believed that music could make a difference. Not change the world, he never claimed that – he once said that if music could change the world he'd only be making music – but he believed that while music didn't have agency, it did have the power to make a difference."
  61. Billy Bragg, "Pete Seeger: folk activist who believed music could make a difference," The Guardian, 28 Ianuarii 2014.]
  62. Anglice: "I lost a great friend and a great hero last night, Pete Seeger."
  63. Diane Vadino, "Bruce Springsteen Honors Pete Seeger With a Stirring 'We Shall Overcome,'" '/'Rolling Stone, 29 Ianuarii 2014.
  64. j. poet (September 25, 2012). "Review, track listing". Allmusic.com 
  65. "Pete Seeger Discography at www.discogs.com". Discogs.com. 3 Maii 1919 .
  66. "Discography for Pete Seeger on Folkways". Folkways.si.edu .
  67. "Folk singer, activist Pete Seeger dies in New York". MSN. 28 Ianuarii 2014 .
  68. "Songwriters Hall of Fame - Pete Seeger Exhibit Home". songwritershalloffame.org. 1972 .
  69. "Grammy Lifetime Achievement Awards". Grammy.org .
  70. "Awards and Medals: 1996". Smithsonian Institute .
  71. "Pete Seeger: The Storm King Project" .
  72. "56th Annual GRAMMY Awards Winners & Nominees: Best Spoken Word Album". grammy.com. Ianuario 2014 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dunaway, David K. 1990, 2008. How Can I Keep from Singing: The Ballad of Pete Seeger. Novi Eboraci: Villard Trade Paperback. ISBN 0070181500, ISBN 0070181519, ISBN 0306803992, ISBN 0345506081. Translatio suditoria.
  • Dunaway, David K. 2008. Pete Seeger: How Can I Keep From Singing. Tria documentaria unius horae. Public Radio International.
  • Dunaway, David K. 2010. The Pete Seeger Discography. Scarecrow Press: Lanham Terrae Mariae: Rowman and Littlefield.
  • Forbes, Linda C. 2004. Pete Seeger on Environmental Advocacy, Organizing, and Education in the Hudson River Valley: An Interview with the Folk Music Legend, Author and Storyteller, Political and Environmental Activist, and Grassroots Organizer. Organization & Environment 17(4):513–522.
  • Gardner, Elysa. 2008. Seeger: A "Power" in Music, Politics. USA Today, 27 Februarii. p. 8D.
  • Klin, Richard. 2011. The Music Man. In Something to Say: Thoughts on Art and Politics in America. Photographemata Lily Prince. Leapfrog Press.
  • Seeger, Pete. 1969. How to Play the Five-String Banjo. Ed. 3a. Novi Eboraci: People’s Songs; Novi Eboraci: Music Sales Corporation. ISBN 0825600243.
  • Seeger, Pete. 1972. The Incompleat Folksinger. Ed. Jo Metcalf Schwartz. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 067120954X.
  • Seeger, Pete. 1992. The Incompleat Folksinger. Ed/ Jo Metcalf Schwarta. Bison Books. Lincoln Nebrascae: University of Nebraska Press. ISBN 0803292163.
  • Seeger, Pete. 2012. Pete Seeger: In His Own Words. Ed. Rob Rosenthal et Sam Rosenthal. Paradigm Publishers. ISBN 1612052185. ISBN 978-1612052182
  • Seeger, Pete. 2014. The Pete Seeger Reader. Ed. Ronald D. Cohen et James Capaldi. Oxford University Press. ISBN 9780199862016.
  • Tick, Judith. 1997. Ruth Crawford Seeger: A Composer's Search for American Music. Oxford University Press.
  • Wilkinson, Alec. 2006. The Protest Singer: Pete Seeger and American folk music. The New Yorker, 17 Aprilis, 44–53.
  • Wilkinson, Alec. 2009. The Protest Singer: An Intimate Portrait of Pete Seeger. Novi Eboraci.
  • Winkler, Allan M. 2009. To everything there is a season: Pete Seeger and the power of song. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Zollo, Paul. 2005. Pete Seeger Reflects On His Legendary Songs. Grammy Magazine, 7 Ianuarii

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Colloquia[recensere | fontem recensere]

Nexus[recensere | fontem recensere]