Demetrius Mendeleev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Demetrius Mendeleev
Дмитрий Менделеев
Demetrius Mendeleev
Natus 8 Februarii 1834
Tobolii
Obiit 2 Februarii 1907
Petropoli

Demetrius Ioannis filius Mendeleev (Russice: Дмитрий Иванович Менделеев, tr. Dmitrij Ivanovič Mendeleev; natus 8 Februarii 1834 Tobolii, mortuus 2 Februarii 1907 Petropoli), illustris chemicus Russicus, ut inventor Systematis Periodici elementorum chemicorum notus. Etiam se ad alias scientias (e.g., ad paedagogicam) applicavit. Scripsit plus 500 opera de quaestionibus chemiae, physicae, meteorologiae (artis caeli speciendi), disciplinae oeconomicae, agriculturae, educationis, etc.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Demetrius Mendeleev natus est 27 Ianuarii Calendarii Iuliani, seu 8 Februarii Calendarii Gregoriani, anno 1834 Tobolii in urbe, in familia directoris gymnasii.

Mendeleev educatus est in parte historiae naturalis facultatis physico-mathematicae Principis Instituti Paedagogici Petropoli, ibi studium complevit anno 1855. Anno 1856 gradum magistris recepit in Universitate Petropolitana, ubi ab anno 1857 ad annum 1890 docebat. Annis 1859 - 1861 Heidelbergae laborabat. Anno 1861 enchiridion chemiae organicae publicavit. Annis 1864 - 1866 erat professor Instituti Technologici Petropolitani. Anno 1865 gradu doctoris affectus est (thema eius dissertationis pro gradu illo fuit De coniunctione spiritus cum aqua).

Anno 1868 Mendeleev fuit unus ex conditoribus Societatis Chemicae Russiae.

Chemicus ille anno 1869 Legem Periodicam et annis 1869 - 1871 Systematem Periodicum elementorum chemicorum invenit.

Anno 1876 Mendeleev electus est socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Ab anno 1893 ad finem vitae suae ille administrabat institutum, quod ad effectum similitudinis, diligentiae et convenientiae mutuae mensurorum ponderorumque in Russia adductebat.

Demetrius Mendeleev mortuus est Petropoli 20 Ianuarii Calendarii Iuliani, seu 2 Februarii Calendarii Gregoriani, anno 1907. Crater lunaris et elementum (Mendelevium) nomen eius ferunt.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Mendeleev spectant.

Mille Paginae.png