Tobolium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tobolii

Tobolium[1], seu Tobolscum[2], Tobolsca[3], et vulgo Tobolsk (Russice: Тобольск, Tobol'sk), urbs est in regione Tumenensi Russiae, prope influxum fluvii Tobolis ad flumen Irtin sita. Circa centum milia incolarum habet (anno 2010).

Urbs est sedes industriae. Portum et stationem ferriviarum habet.

Tobolii sunt instituta (paedagogicum et industriale), theatrum (anno 1705 conditum) et museum historiae architecturaeque.

Visendorum urbis illius notabilissimum est Siberiae primum cremlinum (arcem) lapideum, exeunti saeculo XVII et ineunti saeculo XVIII constructum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1587, Cosaci Russici prope ostium Tobolis fluvii condiderunt coloniam. Quae ab anno 1590 est urbs, ex nomine fluvii vocatur Tobolium.

Ab fine saeculi XVI ad medium saeculi XVIII, Tobolium fuit maximi valoris urbs Siberiae. Postea dignitatem illam deperdidit, translocationis viarum negotiariarum causa.

Annis 1796 - 1919 urbs erat metropolis gubernii Imperii Russici.

Saeculo XX, Tobolium factum est sedes industriae naphtochemicae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tobolium spectant.