Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Chemia organica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Chemia organica est disciplina chemica de compositis chemicis quae vincula inter carbonium et hydrogenium continent. Exempla chemicarum organicarum sunt ethanum, quod sex vincula inter carbonium et hydrogenium habet, et methanum, quod quattuor habet. Inorganica autem sunt monoxidum carbonii, dioxidum carbonii, acidum carbonicum, et aliae moleculae quae talibus vinculis carent. Fons biochemiae est, at oppositio chemiae organicae est chemia inorganica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomen organica historice a verbo biologico 'organismus' deducitur. Olim omnes chemicae carbonium habentes solum in organismo nasci putabantur, quia eae chemicae fere semper in organismis viventibus inveniebantur. Sed Fridericus Wöhler, chemicus Germanicus, hanc rationem anno 1828 revicit,? demonstrando synthesim ureae in vitro; nomen autem organica postea non mutatum est. Saepe igitur possumus chemicas invenire "organicas" quae non sunt per se ab origine organica.

Subdiscipinae chemicarum organicarum[recensere | fontem recensere]

Chemicae organicae regulis nominandi IUPAC parent.

Carbonium catenas cum ipso saepe format et hydrogenium illis catenis coniunctum est stipes chemicarum organicarum quae hydrocarbura aliphatica appellantur. Inter eas aliphaticas sunt alcini vincula triplicia habentes, alceni vincula duplicia habentes, et alcani qui vinculis triplicibus duplecibusque totaliter carent. Exempla alcani sunt:

Aliae species chemicarum organicarum sunt:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • IUPAC apud situm en.wikipedia.org (Anglice)
  • IUPAC apud situm de.wikipedia.org (Germanice)
  • IUPAC apud wsitum it.wikipedia.org (Italice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]