Quintus Caecilius Metellus Nepos

E Vicipaedia

Quintus Caecilius Metellus Nepos (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus anno 55 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Caecilius Metellus Balearicus erat, consul anni 123 a.C.n., avus consul anni 143 a.C.n. Quintus Caecilius Metellus Macedonicus, a quo Nepos cognomen datum est. Liciniam in matrimonium duxit, quae autem divortium fecerat cum Quinto Mucio Scaevola consule anni 95 a.C.n., ut Metello Nepoti nuberet, consuli anni 98 a.C.n. Filii eius Quintus Caecilius Metellus Celer (consul 60 a.C.n.) et Quintus Caecilius Metellus Nepos, qui anno 57 a.C.n. summum magistratum administravit, fuerunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 101 a.C.n. aut antea praeturam gessit, 98 a.C.n. Caecilius una cum Tito Didio consul electus est. Cum collega leges magni momenti tulit: Legem Caeciliam Didiam, quae stipulavit, ut leges aliquot dies (trinundinum) antequam populus decerneret, publicarentur[1]. Lege satura vetitum est, ne decreta, quae ad res diversas pertinerent, una lege componerentur[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, de domo sua 41
  2. Marcus Tullius Cicero, op. cit. 20


Antecessores:
Aulus Postumius Albinus et Marcus Antonius Orator
Consul
98 a.C.n.
cum
Tito Didio
Successores:
Gnaeus Cornelius Lentulus et Publius Licinius Crassus