Ariovistus
E Vicipaedia
Ariovistus primo saeculo a.C.n. fuit dux Sueborum et aliorum Germanorum, qui, Arvernos Sequanosque adiuvantes, bellum in Gallia gesserunt: Aeduiis, aemulis eorum, victis, se multitudo in finibus Gallicis conlocaverunt. Anno 58 a.C.n., Ariovistus et Sueborum exercitus invicem victi sunt a Gaio Iulio Caesare et exercitu Romano in Proelio apud Vosegum, et trans Rhenum expulsi sunt.
[recensere] Vita
Ariovistus et eventus quorum fuisse particeps nobis noti sunt de Commentariis de Bello Gallico.[1] Caesar, ipse etiam in his eventibus particeps, est noster primus fons, quamquam, quoniam Commentarii erant libelli a quibus vulgus adducatur, historici Romani, praecipue Dio Cassius, suspicionem causae eius habuerunt.[2]
Ariovistus, etsi Suebus, lingua Gallica volubiliter usus est.[3] Ei erant duae uxores,[4] quorum unam domo tulerat, alteram, Norici Regis sororem, matrimonio reipublicae adeptus est. Is ab Caesare rex Germanorum appellatus est,[5] sed nescimus an omnes Germanos rexerit.[6] Vere, Germania divisa est in nonnullas nationes, quarum multae ab regibus temperatae sunt.[7] Ariovisti imperium solum Germanos qui se in Gallia conlocaverant probabiliter admovit. Vocabulum rex multas significationes habet et per historiam Romae habebat. Tacitus dixit[8] Germanos distinguere reges, natu electos, et duces, facultate militari electos, et eorum reges non habere potestatem absolutam.
[recensere] Notae
- ↑ Gaius Iulius Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.31–53.
- ↑ Dio Cassius, Historia Romana, 38.34-50; vide etiam Plutarchi, Vita Caesaris, 19).
- ↑ Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.47.
- ↑ Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.53.
- ↑ Caesar, Commentarii de Bello Gallico, 1.31.
- ↑ Similiter, Suetonius (Caligula, 44.2–47) Cunobelinum appellavit regem Britannorum, quamquam varia in Britannia regna ab Romanis nota sunt.
- ↑ Tacitus, Germania.
- ↑ Tacitus, Germania 7

