Alesiae pugna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vercingetorix Caesari arma tradit.

Alesiae pugna erat proelium inter Caesarem et Vercingetorigem prope Alesiam anno 52 a.C.n.

Prooemium[recensere | fontem recensere]

Post Gergoviae cladem, Caesar anno 52 a.C.n. obsedit Alesiam, in qua Vercingetorix confugerat. Vercingetorigi ad 95 000 milites erant, Caesari autem ad 50 000 pedites et ad 5000 equites. Vercingetorigi erant praeterea ad 250 000 milites foederati, qui agebantur ab alteris Gallicis ducibus et qui perventuri erant in auxilio Vercingetorigi.

Pugna[recensere | fontem recensere]

Caesar, cum multitudine inferior esset, iussit ut Alesia oppidum a duobus vallis cingeretur, ut se defenderet, et ab Vercingetorige, qui in Alesia erat, et ab aliis Gallicis ducibus, qui in parte exteriore erat. Pugnae diebus, primum Vercingetorix Caesarem adortus est, deinde Vercassivellaunus (Gallicus dux, ab Arvernia proveniens). Alii duces Gallicos erant Eporedorix et Viridomarus qui erant ambo Aeduani et Commius Atrebatus. Vercingetorix Gallicum exercitum coniungere volebat, sed repulsus est. Simul Caesaris equitatus Commii equites profligavit. Tum Vercassivellaunus cum 55 000 militibus impetum temptavit, sed is quoque, cum ab Caesaris copiis circumventus esset, repulsus est. Postea Vercingetorix Caesari arma tradidit. Haec pugna Belli Gallici finem ostendit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alesiae pugnam spectant.