Lucius Aemilius Paullus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Aemilius Paullus (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 8) senator Romanus tempore Augusti fuit. Pater eius Aemilius Lepidus Paullus consul suffectus anno 34 a.C.n. erat; mater Cornelia, avia Scribonia. Ipse, qui anno 4 a.C.n. Iuliam minorem, filiam Agrippae et nepotem Augusti duxerat, anno 1 consulatum ordinarium ad 30 Iunii gessit. Tum ei Marcus Herennius Picens consul suffectus successit. Postquam Iulia anno 8 adulterio accusata et relegata est, etiam Paullus maritus sublatus est. Nescimus, an coniurationem fecerit[1]. Filia eius Aemilia Lepida uxor Caligulae fuit, filius Marcus Aemilius Lepidus anno 39 Caligula caesus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Barbara Levick, Tiberius the Politician, Londinii 1999, p. 58-59


Antecessores:
Cossus Cornelius Lentulus et Lucius Calpurnius Piso
Consul
1
cum
Gaio Iulio Caesare
Successores:
Publius Vinicius et Publius Alfenus Varus