Lucius Domitius Ahenobarbus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Domitius Ahenobarbus (quando natus sit, nescimus; mortuus est anno 25 a.C.n.) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gnaeus Domitius Ahenobarbus anno 32 a.C.n. consul creatus est. Ipse Antoniam Maiorem, nepotem Augusti, in matrimonium duxit et anno 29 a.C.n. inter patricios adlectus est. Habuit filium Gnaeum Domitium Ahenobarbum, consulem anni 32 et patrem Neronis, et filias Domitiam et Domitiam Lepidam[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 16 consulatum gessit et propter maximos, sed etiam crudelissimos ludos habitos ab Augusto monitus est. Postea anno 12 a.C.n. proconsul Africam administravit et legatus Augusti pro praetore Illyrici ad Albim pervenit. Tum erat dux militum in Germania, ubi frustra Cheruscos in sedes reducere conabatur. Praterea frater Arvalis fuit. Anno 25 mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 755


Antecessores:
Gaius Furnius et Gaius Iunius Silanus
Consul
16 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione
Successores:
Marcus Livius Drusus Libo et Lucius Calpurnius Piso Pontifex