Dioecesis Campitemplensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dioecesis Campitemplensis
Situs dioecesis Campitemplensis in Austria
Indicia fundamentalia[1]
Episcopus: Elmar Fischer
Auxiliarius:
Vicarius generalis: Benno Elbs
Provincia ecclesiastica: Archidioecesis Salisburgensis
Decanatus: 9
Paroeciae: 124
Presbyteri dioecesani: 148
Presbyteri religiosi: 66
Diaconi perpetui: 18
Religiosi: 82
Religiosae: 285
Area: 2 601 km2
Incolae: 383 161
Catholici: 265 110
Portio: 69.2%
Ritus: Romanus
Ecclesia cathedralis: Sanctus Nicolaus
Pagina interretialis: [1]


Dioecesis Campitemplensis[2] (Theodisce: Diözese Feldkirch) est dioecesis Austriaca Ecclesiae Catholicae, suffraganaea Archidioecesis Salisburgensis, cui cura pastoralis civitatis Cisarulanae - excepto territorio abbatiae sui iuris Maris Stellae (Wettingen-Mehrerau) – pertinet.


Episcopi[recensere | fontem recensere]

  • Bruno Wechner (1968–1989)
  • Nicolaus Küng (1989–2004)
  • Elmar Fischer (ab 2005)

Historia[recensere | fontem recensere]

Territorium hodiernae dioecesis olim, qua parte in meridiem spectat, ad dioecesim Curiensem, parte septentrionali ad dioecesim Constantiensem pertinebat. Annis 1816-1819 hae regiones dioecesi Brixiensi adiunctae sunt, Campitempli autem in Cisarulana Vicariatus generalis erectus est, cuius vicarii simul episcopi auxiliares dioecesis Brixiensis erant. Cum post primum bellum mundanum Tirolis Meridionalis cum Brixia Italiae adiunctus est, die 12 Decembris 1925 Administratura Apostolica Oenipontana-Campitemplensis creata est Sanctae Sedi immediate subiecta. Die 6 Augusti 1964 Administratio Apostolica ad dioecesim Oenipontanam evecta est[3], cui initio etiam territorium Cisarulanum subditum erat. Die 8 Decembris 1968 denique papa Paulus VI constitutione Apostolica Christi caritas[4] dioecesim Campitemplensem erexit. Bruno Wechner primus episcopus Campitemplensis factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Catholic Hierarchy, fons AP 2007
  2. Catholic Hierarchy
  3. APOSTOLICA OENIPONTANAE, A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 365-366
  4. caritas, A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 233-234

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Elmar Schallert: Geschichte der Diözese Feldkirch. In: Jahrbuch der Katholischen Kirche in Österreich 1998. Vindobonae 1998, ISBN 3-9500963-0-2