Cerastoderma edule

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cerastoderma edule
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Mollusca
Classis: Bivalvia
Ordo: Veneroida
Familia: Cardiidae
Genus: Cerastoderma
Species: C. edule
Binomen
Cerastoderma edule
(Linnaeus, 1758 [1]
Synonyma
  • Cardium belgicum De Malzine, 1867
  • Cardium crenulatum Lamarck, 1819
  • Cardium edule Linnaeus, 1758 (basionymum)
  • Cardium edule burchanae Girscher, 1938
  • Cardium edule var. batesoni Bucquoy, Dautzenberg & Dollfus, 1892
  • Cardium edule var. loppensi Mars, 1951
  • Cardium edule var. major Bucquoy, Dautzenberg & Dollfus, 1892
  • Cardium mercatorium Coen, 1915
  • Cardium nunninkae Lucas, 1984
  • Cardium obtritum Locard, 1886
  • Cardium quadrarium Reeve, 1845
  • Cardium vulgare Da Costa, 1778
  • Cerastoderma edule var. sinicola Lacourt, 1974
  • Cerastoderma nunninkae Lucas, 1984
Cerastoderma edule: (a) pes; (b) sipho (exspirans); (c) sipho branchialis (inspirans); (d) margo mantle? appellata; (e) ligamen; (f) umbones (rostra) testae.
Iuga Cerastodermatis edulis in fragmento Neolithicae ceramicae cardialis impressa.

Cerastoderma edule est species esculentorum aquae salsae bivalvium familiae Cardiidarum ordinis Veneroidorum, in litoralibus Oceani Atlantici orientalis regionibus endemica, late a Norvegia ad litus Africae Occidentalis distributa.

Cerastoderma edule est una ex abundantissimis molluscorum speciebus in planitiebus aestus in sinibus et aestuariis Europae inventis, quae partes magni monenti ut fons victus crustaceorum, piscium, et avium agit. In commercio piscatorio in Hibernia, Britannia, et Francia a machinis ad alveum suctu perfodiendum et a manu radendo capitur. Maximus captus olim in Nederlandia factus est, sed leges ad circumiecta protegenda captum nuper circumscribunt.[2] Species etiam aquaculturae adhibetur, et piscinarii praecipue in Britannia, Nederlandia, et Portugallia inveniuntur (http://www.fao.org/).

Haec species in nonnullis civitatibus coquitur et editur, inter quas Francia, Germania, Iaponia, Portugallia, Hispania, Hibernia, et Britanniarum Regno.

Indicia archaeologia[recensere | fontem recensere]

Ceramica cardialis fuit Neolithicum opus fictile in culturis maritimis quae colonias per litora Mediterranea circa 60005500 a.C.n. deduxerunt. Argilla ornatibus elegantibus impressa est, qui ex iterationibus distinctorum constant iugorum curvatorum, lineis fluctuantibus, et/aut marginibus speciei propriorum, opum naturalium aquarum litoralium.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jan Johan ter Poorten & Serge Gofas (2011). "Cerastoderma edule (Linnaeus, 1758)". World Register of Marine Species .
  2. [http://www.fao.org/; Morgan et al. 2012).


Bivalvia Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes!