Boris Ieltsin
| Boris Ieltsin | |
|---|---|
| Борис Ельцин | |
| Natus | 1 Februarii 1931 in vico Butka regionis Sverdlovscensis, URSS |
| Obiit | 23 Aprilis 2007 Moscuae |
Boris Nicolai filius Ieltsin (Russice: Борис Николаевич Ельцин, Boris Nikolajevič/Nikolaevič Jel'cin/El'cin; natus die 1 Februarii 1931, mortuus die 23 Aprilis 2007), vir politicus Sovieticus et Russicus, primus Praeses Foederationis Russicae (quod munus ab anno 1991 ad annum 1999 administravit).
[recensere] Biographia
Boris Ieltsin natus est die 1 Februarii 1931 in vico Butka (tunc regionis Uralici et nunc regionis Sverdlovscensis). Nicolaus pater fuit structor; Claudia mater, sarcinatrix.
Anno 1935, Ieltsin cum familia in urbem Berezniki regionis Permici movit, ibi studuit. Anno 1950, Ieltsin facultatis structoriae Instituti Polytechnici Uralici (in urbe, quae tunc Sverdlovsk dicebatur et nunc Catharinoburgum vocatur)studens factus est. Expletis studiis in illa institutione (anno 1955), structor ad annum 1968 laboravit.
Anno 1961, Ieltsin Communistae Unionis Sovieticae Factionis sodalis factus est, annis 1968 1988 officia administravit. Annis 1976–1985 princeps (i.e. praefectus) Comitati Regionalis Sverdlovscensis, annis 1981–1990 sodalis Comitatus Medii, annis 1985–1987 praefectus Comitati Urbani Moscuensis factionis illius fuit. Ab anno 1987, Ieltsin conflixit contra alios duces Factionis Communistae (quorum princeps in comitatu medio Michael Gorbatsiov erat, qui anno 1991 Praeses Unionis Sovieticae factus est). Anno 1990 Ieltsin factionis communistae esse sodalis cessavit (et dein eius activitatem prohibuit).
Ieltsin, anno 1989 Sovieti (Consilii) Supremi Russicae Sovieticae Foederativae Rei Publicae, annis 1990–1991 Soviet illius sodalis electus est.
Die 12 Iunii 1991 praeses Russiae factus est. Mense Decembri 1991 cum Ucrainae et Rutheniae Albae Praesidibus Unionis Sovieticae dissolutionem et Independentium Civitatum Foederationis procreationem subscripsit.
Etiam minister primus annis 1991-1992 et inceptor correctionum oeconomicarum politicarumque in Russia fuit. Mense Octobri 1991 Boris Ieltsin transformationis oeconomicae mercatus consilium proposuit. Ab anno 1992 Praeses privatis proprietates publicas exiguo nummo obtulit. Decreto, quod Ieltsin mense Septembri 1993 edidit, et bellicis tormentis Soviet Supremum exstrusum est, postquam certamen inter Praesidem et Soviet Supremi sodales incendit. Post victoriam Ieltsin Russiae novam Constitutionem (a populo mense Decembri 1993 acceptam) promulgavit. Aliud certamen in administrationis eius temporibus primum bellum in Tsetsenia fuit (annis 1994–1996. Anno 1996, Boris Ieltsin bis Russiae Praeses electus est. Die 31 Decembris 1999 se magistratu abdicavit, postquam Russiae primum ministrum Putin creavit.
In Russia ieltsiniana "distantiae oeconomicae" inter populi varios ordines auxerunt. {POV?}
Boris Ieltsin Moscuae, morbi cordis causa, die 23 Aprilis 2007 mortuus est.
| Antecessor: — |
Praeses Russiae 1991–1999 |
Successor: Vladimirus Putin |
[recensere] Fontes
- Ieltsin, Boris – biographia e Lentapaedia (Russice)
- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice) – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Boris Ieltsin spectant. |
