Latinitas nondum censa

Clemens Vorošilov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clemens Vorošilov
Климент Ефремович Ворошилов
Clemens Vorošilov
Natus 4 Februarii 1881
in vico Verchnee gubernii Catharinoslaviensis Imperii Russici (nunc est pars urbis Lysyčans'k regionis Luhans'kensis Ucrainae)
Obiit 2 Decembris 1969
Moscuae, RSFSR, URSS

Clemens Ephraem filius Vorošilov (Russice Климент Ефремович Ворошилов, tr. Kliment Efremovič Vorošilov; 4 Februarii 18812 Decembris 1969), socius factionis communisticae ab anno 1903, fuit revolutionarius Russicus, dein ductor exercitus, particeps Belli Civilis Russici, Belli Hiemalis et Belli Magni Patrii, unus e primis Marescalcis Unionis Sovieticae (ab anno 1935), atque rerum politicarum peritus Sovieticus. In URSS erat 'comissarius popularis' rerum militarium et navalium (annis 19251934), 'comissarius popularis' defensionis (annis 19341940), vicarius praesidis Concilii comissariorum popularium (annis 19401946) et Concilii ministrorum (annis 19461953), praeses Praesidii Concilii (Sovieti) Supremi (i.e. de iure praefectus supremus Unionis Sovieticae, annis 19531960). Dignatus est titulis Herois Unionis Sovieticae (annis 1956 et 1968) ac Herois Laboris Socialisticae (anno 1960) atque aliis signis laudis Sovieticis.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!