Roman numeral 10000 CC DD.svg

Carolus Gustavus Aemilius Mannerheim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Gustavus Aemilius Mannerheim
Carl Gustaf Emil Mannerheim
Carolus Gustavus Aemilius Mannerheim
Natus 4 Iunii 1867
Askainen (Masku hodiernum)
Obiit 28 Ianuarii 1951
Lausonii

Carolus Gustavus Aemilius Mannerheim (Suecice: Carl Gustaf Emil Mannerheim; IPA: [ka:rl gustɑv e:mil mɑn:erhei̥m], Finnice: Kustaa Mannerheim) erat dux militum atque homo politicus Finniae, natus 4 Iunii 1867 in Askainen (Masku hodiernum); diem obiit 27 Ianuarii 1951 Lausonii.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gustavus nobili loco natus est, Suecica erat familia sua lingua origineque. Schola Helsinkii perfecta in scholam equitatus Petropolis recipiebatur, quam finiebat cum laude anno 1889. Anno eodem munere primo fungi coepit 15. draconicum Alexandrianum regimine ? (Russice 15-й драгунский Александрийский полк) Calisiae. Anno post traducebatur ad regimen equitatum cohortis Caesareae? (Russice Кавалергардский полк) Petropoli collocatam. Per pompam coronariam 26 Maii 1896 Nicolaum Caesarem ipsum custodiebat.

Bello Iaponico-Russico proeliatus tribunus militum factus est anno 1905. Annis sequentibus itinera exploratoria faciebat per confinia Russiae et Sinae et alias regiones. Anno 1909 13. ulanico Volodimiriensi regimini ? (Russice 13-й уланский Владимирский полк) praepositus est, quo loco manebat quinque annos usque ad inceptum belli. 1911 legionum praefectus creatus est.

Anno 1919, postquam Finnia libertatem a Russia adepta est, vicarius regis nominatus est, sed post rem publicam proclamatam suffragium praesidis perdidit et a vita publica recedit. Ab anno 1941 milites Finniae contra Unionem Sovieticam duxit et anno 1944 praeses creatus pacem cum Russia convenit. Anno 1946 propter valetudinem gravem ab officio praesidis recedit. 1951 mortuus est.

Mannerheim erat vir potens viribus

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Gustavum Aemilium Mannerheim spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!